Praeambulum
Praeambulum
¶ Distinctio. XVIIII Hic queritur cum spiritus sanctus etc Superiius determinauit magister de temporali processione spiritus sancti per comparationem ad principium a quo et per comparationem ad modum. Inhac parte determinat de ea per comparationem ad proprietatem secundum quam temporaliter procedere conuenit spiritui sancto: hoc est de ipso inquantum est donum. Et diuiditur pars ista in partes quattuor secundum quattuor quaestiones quas mouet. Primo querit vtrum spiritus sanctus sit donum in quo omnia alia dona donantur. Secundo vtrum eadem ratione sit donum et datum. ibi. (Preterea diligenter considerandum.) Tertio quare non dicitur filius noster: sicut spiritus noster: cum ita detur filius sicut spiritus sanctus. ibi. (hic queritur.) Quarto vtrum spiritus sanctus cum sit donum sub hac ratione ad seipsum referatur. ibi. (Post hec queritur vtrum spiritus sanctus.) Secunda istarum diuiditur in partes quattuor: quia primo determinat spiritum sanctum esse donum ab eterno et datum ex tempore. secundo exponit ad contrarium. ibi. (Sed queritur cui donabilis.) Tertio mouet quandam dubitationem incidenter et eam soluit. ibi. (Hic oritur questio si filius.) Quarto reuertitur ad declarandum spiritum sanctum esse ab eterno donum. ibi. (Ex predictis patet.
On this page