Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. (Non alio magnus alio deus est) supple loquendo de alienitate secundum rem: quod magnitudo et deitas idem sunt re: et differunt ratione. (In generatione et generationem anni tui). Nota quod annus quantum ad perfectam durationem: quam importat propter rationem circuitionis solis a puncto ad punctum in 3odiaco circulo eternitati comparatur quantum autem ad fluxum et variationem siue temporalem successionem non. Nota est quod eternitas quamuis sit simplex dicitur tamen anni in plurali eo quod propter suam immensitatem simul comprehendit omnes annos inferioris mensurem scilicet temporis. (Nec exemplum aliquod diuinis rebus comparatio humana praestabat) quod intelligendum est de exemplo totaliter proprio et per omnia simili: quia nullum exemplum in creatura diuinis rebus potest adaptari quod plus non hebeat de dissimilitudine quam de similitudine. (Quod in patre est hoc et in filio est et loqutur hic de essentialibus quamuis est paternitas possit dici esse in filio non vt proprietas filii distinctiua: sed ad similitudinem illius modi: quo aliqua res est in alia per accidens et mediate. Est enim proprietas patris distinctiua: er pater est in filio propter personarum circuincessionem: si partem eiusdem qui genuit accepit neuter perfectius est: quod intelligendum est de perfectione simpliciter: et summa quae nullam peartitionem admittit: cnon per duplicem conuenientium generm coniunctionem): per hoc excludit generationem physicam. Neque per insitiuam capacioris substantiae naturam sicut surculus inseritur ramo. (Sed per nature vnitam similitudinem) id est per nature similitudinem que est vna. ( Pernatiuitatem viuentis ne id est viuentis qui est natura. (In his nouum est) nil alienum scilicet ab extrinseco insertum. (Nil separabile) quia non est ibi diuersitas substantie. (Nisi credideritis non intelligetis.) hoc sumitur de Isaia. vii. secundum aliam translationem. ota hic quod intelligere quid est quod dicitur per nomen bene praecedit credere: sed intelligere quare ita debet esse: et per quem modum ita est: praesupponit credem in his quae sunt fidei: et sic debet exponi verbum praedictum: Nisi credideritis.
On this page