Text List

Praeambulum

Praeambulum

NUnc ostendere restat etc. Superius ostendit magister in diuinis personis esse equalem magnitudinem in essendo: hic ostendit in eis esse equaelem potestatem in operando: et debet diuidi in partes duas. Quia primo ponit suam intentionem. Secundo ponit sui propositi probationem. ibi. Nihil inquit patre minus habet: et ista diuidit in partes duas: quia primo ponit sui propositi probationem. Secundo soluit contrariam obiectionem. ibi. Sed forte dices. Prima diuiditur in partes tres secundum tres rationes: quas adducit ad sui propositi probationem. Secunda. ibi. Item alio modo probat. Tertia. ibi. Hoc autem per similitudinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum