Circa litteram dictum est tamen tres persone non ut
illud diceretur: sed ne taceretur omnino: quia
nisi vrgeret necessitas expressionis fidei non debuisset
tunc dici: non quia falsum dictum fuisset sed quia non erat
vsitatum: modo autem vsitatum est. Uerius cogitatur deus quam
dicitur quia non hebemus nomina imposita ad signndum omnia que de deo
cogitare possumus.
¶ Propterea dicemus tres personas: quia
commune est eis id quod persona est.
¶ Contra ergo pari ratione
possimus dicere tres deos: quia commune est tribus personis id quod deus
est.
¶ Respondeo quod non est simile quia pater et filius et spristens sanctuns
distincti sunt in personalitate non in deitate: vnde persona
non dicit quid commune secundum rem patri et filio et spiritui
sancto: sed deus nominat quid commune secundum rem patri et si
lio et spiritui sancto.