Text List

Praeambulum

Praeambulum

Hic diligenter inquiri oportet Superius determinauit magister de nomine persone substantiae et essentie. In hac parte determinat de nominibus numeralibus et diuiditur pars ista in partes quattuor.

¶ In prima parte ostendit quid significent ista nomina vnus vel plures.

¶ In 2o quid significent ista duo et tres ibi.

¶ Ita etiam cum dicimus tres personas.

¶ In tertia quid significent ista nomina discrectus et distinctus ibi. Cum autem dicimus disticte sunt persone.

¶ In quarta quid significent ista nomina tritas et trinus ibi. Cum vero dicitur trinitas.

Circa hanc distinctionem querenda sunt tria principaliter.

¶ Primo enim quaerendum est: determino significante vnitatem.

¶ Secundo determino significante numerum.

¶ Tertio determino significante simul vnitatem enim numerum.

¶ Circa primum queruntur tria. Supposito cum quod deus sit vnus: quia hoc probatum est superius. Di.o 7v. in quaestione illa in qua queritur vtrum vna sit divina essentia tantum vel plures.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum