Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram (vbi non significat essentiam.) Quod non est sic intelligendum quod in plurali significet aliud quam in singulari: quia si accipiatur secundum quod significat essentiam idem significat in singulari et in plurali. Si autem accipiatur secundum quod significat hypostasim intellectualis nature distinctam relatiua proprietate ad dignitatem pertinente: sic etiam idem significat in singulari et in plural iet in hoc sensu accipitur: cum in divinis dicimus tres personas. (Dicimus quod tres persone sunt scilicet tres substantiae id est tres entes.) Notandum hic quod quia ens significat esse rei et trium personarum sic vnicus esse: sicut et vna essentia: ideo secundum quod ens substantiue accipitur non debemus concedere quod tres persone sint tres entes: secundum tamen quod sumitur adiectiue potest concedi: quia adiectiua numerantur quo ad modum signndi secundum numerationem suppositorum: et in hoc sensu dicimus in divinis tres entes: sicut dicimus tres sunt. Itatres res dicimus vt easdem esse vnam quandam summam rem confiteamur: secundum enim quod res in divinis dicitur relatiue. vnde dicimus quod pater et filius et spiritus sanctus sunt tres res. sed secundum quod res dicitur absolute: sic debet concedi quod pater et filius et spiritus sanctus sunt vna res. (Non est ergo prorsus aliquis in trinitate gradus:) quia vbi est gradus: ibi est ordo superius ad inferius: in diuinis vero nulla est inferioritas.
On this page