Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

NUnc de proprietatibus personarum etc. Superius determinauit magister de nominibus substantialibus hic determinat de nominibus relatiuis siue de proprietatibus a quibus nomina imponuntur: et diuiditur parsista in duas partes: quia primo determinat de illis quae dicuntur relatiue secundum remet modum significandi.

¶ Secundo de illis que dicuntur relatiue secundum modum significandi tantum: vel secundum dici. iii. Di. ibi. Sunt enim quedam.

¶ Prima in duas: quia primo agit de proprietatibus personalibus id est personas constituentibus.

¶ Secundo agit de proprietatibus notionalibus non personalibus 28. Di. ibi. Preterea considerari oportet

¶ Prima in duas quia primo agit de illis proprietatibus personalibus secundum nomina magis vsitata.

¶ Secundo secundum nomina magis vsitata circa medium. 27. Di. ibi. Hic non est praetermittendum.

¶ Prima iterum in duas.

¶ Primo enim de terminat da proprietatibus in generali.

¶ Secundo descendit ad specialem assignationem Aug: et Hylarii in priniul. 27. Distin. ibi hic quaeri potest

¶ Prima iterum in duas: quia primo assignat proprietates personarum determinando.

¶ Secundo procedit dubitationes mouendo et soluendo quasi circa medium praesentis. Di. ibi hic quaeritur quomodo dicatur etc.

¶ Prima in duas: quia pomo de hypostasi determinat.

¶ Secundo proprietates personales assignat: ibi. Iam de proprietatibus personarum. Et ista secunda induas: quia primo ostendit que et quot sunt proprietates.

¶ Secundo quid sunt proprietates ibi. Quo circa sciendum est. Tunc sequitur illa pars in qua procedit dubitationes mouendo et souendo: e diuiditur in partes duas: quia primo mouet et soluit dubitationem incidentem circa personalem proprietatem filii.

¶ Secundo mouet et soluit dubitationem incidentem circa personalem proprietatem spiritus sancti ibi. Ita est de spiritu sancto. Circa hanc distinctionem queruntur quattuor principaliter.

¶ Primo queritur de hypostasi.

¶ Secundo de proprietatibus per comparationem ad hypostasim.

¶ Tertio de proprietate per comparationem ad personas.

¶ Quarto de proprietatibus. secundum se.

PrevBack to TopNext