Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. (Natura igitur dina si pater est genuit filium): dico quod non sequitur quia pater significat proprietatem in hypostasi. Unde cum dicitur natura divina est pater: sensus e natura diuina est ille qui est pater: et sic non significatur proprietas determinatiua essentie. Generare autem non significat proprietatem vt in hypostasi: sed vt actus eius: de quo dicitur: et ideo cum dicitur essentia generat significatur quod generare est actus ipsius essentie: quod falsum est. Diuinam verbi hypostasim simplicem: quamuis enim in ea sint due notiones scilicet spiratio actiua et filiatio: quelibet tamen illarum comperata ad ipsam hypostasim verbi: realiter est idem cum ipsa: et ideo non impediunt eius simplicitatem. Non eo verbum quo sapientia dicitur: verum est excludendo identitatem secundum rationem: quia alia ratione dicitur verbum: et alia ratione dicitur sapientia.

¶ Et nota quod filius prius secundum rationem intelligendi est sapientia quam verbum: quia conceptiones magis communium et absolutorum prius naturaliter occurrunt nostro intellectui quam conceptiones propriorum et relatiuorum. Sapientia autem significat quid commune et absolutum: verbum vero rem propriam: et relatiuam. (Quicquid ad se dicuntur non dicitur alter sine altero idest non ita dicitur de vno: quin vero possit dici: de alio: quia quicquid ad se dicuntur commune est tribus. De solo filio intelligitur cum diciturc deus de deo). Contra spiritus sanctus est deus de deo.

¶ Respondeo ly solus ibi accipitur secundum quod excludit patrem tantum. (Nemo bonus nisi deus.)

¶ Contra multi homines sunt boni.

¶ Respondeo illud verbum intelligitur de bono per essentiam: non de bono per participationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram