Praeambulum
Praeambulum
Dis. XXVIIII PReterea considerari oportet etc. Superius determinauit magister de proprietatibus personalibus idest personas constituentibus: hic determinat de proprietatibus notionalibus et non personalibus. et diuiditur pars ista in duas partes. In prima agit de innascibilitate. In secunda de communi spiratione secundum quam nomine principii significatur. 29. Di. ibi( Est praeterea aliud nomen). Prima in duas quia primo agit de proprietate ingeniti que est innascibilitas. Secundo incidenter aliqua determinat de proprietatibus geniti. ibi. (Sciendum quoque.
¶ In secunda inquirit vtrum id significetur nomine ingeniti inquerendo vtrum sicut solus pater dicitur ingenitus: ita dici debeat non genitus ibi. (Ideo solet queri.
¶ In tertia ostendit secundum quam proprietatem pater dicitur in genitus ibi. (Si autem vis scire. Et ista tertia diditur in tres
¶ 2o excludit errorem quorundam circa distinctionem geniti et ingeniti ibi. (Illud autem tacere non opoet.)
¶ Tertio iuxta hoc mouet incidentem dubitationem et soluit: ibi. (Preterea quaeri solet) Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. (Sciendum quoque.) In qua aliqua determinat de proprietatibus geniti. et diuiditur in partes tres. In prima ostendit quod filius verbum imago sapientia genita realiter eandem dicunt proprietatem.
On this page