Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram (differt pater a filio auctoritate generationis): ibi accipitur differre pro distingui: et ibi accipit auctoritas pro principiatione actiua. per modum nature. (Negatiua particularia non efficit vt quod sine illa relatione dicitur eadem praeposita substantialiter dicatur): expone sicut expositum est in quaestione qua queritur vtrum innascibibilitas sit realis relatio in solutione cuiusdam argumenti. (Ingenitus quid est nisi non genitus: hoc intelligendum est de ingenito prout accipitur in divinis quia in deo locum non habet priuato. De ingenito autem in creaturis non est verum. (Potest dici non est idem: sed diuersum esse patrem et esse filium): quia quamuis in duinis non sit nisi vnum esse simpliciter: quia ibi non est nisi vna essentia: tamen esse personam est in diuinis plurificatum: idem est ergo esse quod simpliciter praedicatur de tribus personis: cum dicimus pater est: filius est: spiritus sanctus est: sed non est idem patremesse prem: et filium esse filium: et spiritum sancntum esse spirituss. (Solus filius dicitur verbum.)
¶ Contra Aug. i. li. de trini. c. xii. si verbum patris loqutur seipsum loqutur: sed qui loqutur gignit: ergo verbum patris gignit seipsum verbum: ergo non solum est filius sed etiam patr.
¶ Respondeo. Uerbum patris non loquitur secundum quod loqui est producere verbum: sed secundum quod loque accipitur pro intelligere in verbo: vel per verbum. Uerbum enim intelligit se in seipso: et per seipsum. (Idem dici accipiamus cum dicitur verbum ac si dicatur nata sapientia).
¶ Contra creatura videtur esse verbum dei cum sit aliquid ab ipso repraesentans ipsum diuinum conceptum et tamen creatura non est nata sapientia.
¶ Respondeo quod creatura proprie non dicitur verbum dei: improprie tamen et quasi per quandam similitudinem potest dici quasi vox verbum dei: eo quod sicut vox sensibilis exterius representat nostrum conceptum interiorem qui est verbum: sic creature quaedam sentiunt quedam intelligibiliter aliqualiter a remotis repsen tant diuinum conceptum: qui proprie est verbum dei. Et secundum quod creatura potest accipi pro verbo: sic creare pro dicere.
On this page