Text List

Praeambulum

Praeambulum

ESt preterea aliud nomen. Superius determinauit magister de innascnibilitate: hic deteriat de communi spiratione secundum quod significatur nomine princii. Et diuiditur in partes duas: quia primo deteriat de nomine principii secundum quod accipitur siue essentialiter: siue personaliter.

¶ Item secunda secundum quod accipit personaliter tantum: (deinde eodem libro etc.)

¶ Prima in tres. Primo ostendit quod principium multipliciter accipitur.

¶ Secundo ostendit qualiter et respectu quorum dicatur. ibi. (Et pater ab eterno).

¶ Tertio ondit quomon dicatur de spiritu sancto specialiter ibi. (Si autem quicquid manet in se etc.

¶ Secunda pars principaliter que ibi incipit. (Deinde in eodem libro) diuiditur in duas.

¶ In prima ondit quod pater est principium filii: et ambo principium spiritus sancti.

¶ In secunda ostendit quod vna est notio secundum quam pater et filius sunt principium spiritus sancti: et que est illa: ibi. (vnde autem principium sunt etc.). CUm superius Di. 2. ostensum sit n diuinis esse tres personas: et Di. 4. quod deus genuit deum: et Di. 5 quod filius generatur de substantia patris: et Diio 9 quod vere est generatio in diuis: et quod pater ab eterno genuit filium: et Di. X. quod spiritus sanctus procedit per mbdum voluntatis: et Di. xiluso quod spiritus sanctus procedit a patre et a filio: superfluum videtur mihi hoc quaerere. Utrum vna persona sit principium alterius: cum etiam Di. xi. quesitum sit vtrum spiritus sanctus procedat a patre et filio inquantum sunt vnum et etiam vtrum debeant dici vnus spirator spiritus sancti: et quod vna spiratione spirant spiritum sanctum superfluum vt mihi videtur esset hic illa repetere: et ideo pauca querenda sunt circa hanc Di.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum