Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. (Equalitas patris et filii non est relatio). Uerum est loquendo de relatione secundum rem vt dicit opinio communior. (Uel notio) Uerum est non enim debet assignari notio persone quod conuenit tribus personis. (Est ergo appellatio tantum relatiuam scilicet cum dicitur filius similis patri: quia illa similitudo formaliter no¬ minat respectum secundum rationem. (Quibusdam videtur non indocte): hoc in arguendo positum est: et in solutione argumentorum solutum. (Illustris vir Hylarius proprietatem personarum assignans scilicet assignando appropriata que assimilari magis videntur propriis personarum: (speciem in imaginem id est in filio sub ratione qua est patris imago. (Usum in munere idest in spiritu sancto. Imago non perfccte implet illud cuius est: ipsa coequatur ei non illud imagini sue). hoc superius Distin. xxix. positum est pro argumento in nostra questione: et ex solutione quaestionis videri potest quomodo illud debeat intelligi. (Et prima equalitas:) idest in filio. primo secundum rationem intelligendi inuenitur equalitas: quia secundum rationem intelligendi equalitas non precedit filium in diuinis: et secundum rationem intelligendi antecedit spiritum sanctum. (Et ars quedam omnipotentis et sapientis dei): non quia per ipsam artem sit pater sapiens: sed quia est ab ipso patre.) Filium enim ibi vocat artem. (Omnis imago eius rei etc.) hac notula debet poni post illud capitulum. (Non enim secundum premissam). Siquis innascibilem: hec notula debet poni post illud capitulum. (Propria igitur personarum omnia vnum propter patrem id est propter vnitatem que appropiatur patri: et tunc ly omnia non distribuit nisi pro diuinis personis tantum. Omnes etiam creature sunt vnum diuisim accipiendo sub hoc sensu. Quod quelibet creatura est vna: et hoc propter vnitatem exemplarem. (A charibdi et scylla liberaberis). Charibdis est locus periculosus in mari: in quo pelagi vertigo absorbet: ideo significat heresim Sabellii absorbentem personas. Scylla est locus periculosus propter maris scopulos: per quos naues confringuntur et significat heresimarianam que ponit in personis nature inequalitatem. (Minus fortasse expresse):: hec notula debet poteni post illud capitulum. Hoc dici oportet. (Spiritus sanctus amor est etc). Ex hoc oritur questio sequens in sequenti Di. (Spiritus sanctus est summa charitas vtrunque coniungens: nosque subiungens). Nos enim subiungit per virtutum infusionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram