Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio XXXII Hic oritur quo ex praedictis deducta etc. Superius determinauit magister nominum relatorum significantium relationem secundum rationem personarum inter se: signationem et eorumdem appropriationem. Hic iuxta hoc mouet incidenter duplicem dubitationem. Quia enim circa finem praecedenti Di. dixerat quod spiritus sanctus est amor quo pater diligit filium et silius patrem. Ideo occasione huius hic mouet ex illo verbo dubitationem et aliam sibi similem. Et diditur pars ista in tres partes

¶ primo enim mouet principalem quaestionem scilicet vtrum pater et filius diligant se sptusco.

¶ 2o mouet aliam isti aliquo modo consimilem: quamuis in rei veritate non sit similis ex toto scilicet vtrum pater sit sapiens sapientia genita: ibi. (Presumptus diligenter inuestigari.)

¶ 3o reuertitur ad deteriandum primam quaestionem: ibi. (Presumptus diligenter notandum.) Prima in duas. In primo mouet quaestionem et opponit.

¶ In 2o quaestionem soluit: ibi. (Huic quaestioni). Secunda partem que ibi incipit. (Praeterea diligenter inuestigari etc) et diuiditur in partes quattuor.

¶ primo enim mouet istam quaestionem scilicet vtrum pater sit sapiens sapientia genita: et eam determinat in partem negatiuam.

¶ Secundo querit vtrum filius sit sapiens sapientia genita: quam determinat in partem affirmatiuam: ibi. (Post hoc queri solet.

¶ Tertio queritur vtrum filius sit sapiens a seipso: quam questionem determinat per distinctionem: ibi. (Queri autem solet.)

¶ Quarto querit vtrum pater habeat duplicem sapientiam: quam questionem determinat in partem negatiuam: ibi post hoc a quibusdam.)

¶ Tertia pars principalis que ibi incipit.

¶ Preterea diligenter notandum:) in qua reuertitur ad primam questionem. Diuiditur in partes duas: quia primo opponit.

¶ Secundo suam insufficientiam ostendit et determinationem prudenti lectori relinquit: ibi. ( Difficilem mihi hanc questionem confiteor.) Circa hanc Di duo principaliter queruntur.

¶ Primo de pertinentibus ad spiritum sanctum.

¶ Secundo de pertinentibus ad filium.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum