Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram (si pater vel filius dicatur diligere per spiritum sanctum videtur esse per spiritum sanctum). Ad hoc argumentum non respondet expresse magister: sed responsio plana est. Arus enim non valet nisi contra illos qui dicerent quod pater et filius diligit per spiritum sanctum amore essentiali: (hic ostendit pater non tantum per spiritum sanctum diligere:) et hoc est verum: quia pater essentia sua diligit filium. (Sapientia genita est a sapientia ingenita): non quia sit sapientia genita vel ingenita ratione rei signate: sed ratione suppositi. Sed quare similiter non dicitur eternitas generata de eternitate ingenita: et potentia genita de potentia ingenita.

¶ Respondeo quod eternitas magis significat in abstracto quam sapientia: quae aliquo modo concernit actum: et ideo non ita competenter supponit personam sicut sapientia. Uerum est autem quod potentia non est de maxime abstractis: sed tamen quia non appropriatur filio sicut sapientia: ideo non sic est in vsu dicem potentiam genitam sicut sapientiam genitam. (Solus pater est sapientia ingenita: et filius solus genita sapientia). Nota tamen quod si sapientia accipiatur pro re signata: vna est sapientia patris et filii: ratione tamen suppositi dicitur sapientia ingenita: et distinguitur vna ab alia. (hec vnitas est vt ita per se agat filius ne a se agat): per se enim agit: quia agit. per essentiam suam: a se autem non agit: quia essentiam per quam agit ab alio habet et non a se. (Intelligere filium agentem: et per eum patrem agentem: hoc expositum est in questionibus in solutione cuiusdam argumenti: vbi ostensum est quomodo intelligitur quod pater operatur per filium.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram