Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Dii. XXXIII Post supradicta etc. superius determinauit magister de nominibus substantialibus et de nominibus relatiuis hic determinat de comparatione istorum ad inuicem: et diuiditur pars ista in partes duas.

¶ In prima determinat de comparatione proprietatum ad personas et essentias.

¶ In secunda de comparatione persone ad essentiam. xxxiiii. Di. ibi (predictis est adiiciendum.)

¶ Prima diuiditur in partes duas.

¶ Primo narrat veritatem.

¶ Secundo eam defendit contra falsitatem ibi. (hoc autem aliqui.)

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit qualiter proprietates se habent ad personam.

¶ Secundo qualiter se habent ad essentiam ibi. (Quid enim proprietas.)

¶ Secunda pars principaliter quae ibi incipit. (hoc autem aliqui) in qua veritatem propositam et probatam defendit contra falsitatem. Diuiditur in partes duas.

¶ Primo defendit eam contra impugnationem: que procedit per rationes.

¶ Secundo contra illas que est per auctoritates: ibi. (Uerum tamen nondum desistunt.)

¶ Prima in tres. Primo defendit veritatem contra obiectiones illorum: qui negant proprietates esse divinam naturam. Secundo contra obiectiones eorum qui negant proprietates esse in personis: ibi. (Ceterum hereticorum.) Tertio mouet incidentem dubitationem ibi. (Sed forte querens.) Circa hanc distinctionem queruntur tria principaliter.

¶ Primo de comparatione notionum ad personas.

¶ Secundo de earum comparatione ad essentiam.

¶ Tertio de comparatione earum ad adiectiua essentialia et personalia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum