Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. (Sacramenti natiuitas id est natiuitas sacri secreti. (Sed extrinsecus affirmata sunt.) error fuit Gyliberti poretani qui dicitur posuisse proprietates non ita esse in personis: vel in essentia vt sicut interius insistentes sed extrinsecus. assistentes. Sed ipse hoc retractauit in concilio Senonum (Seipsis persone differunt) id est per proprietates que realiter idem sunt quod ipse. (Quomdo differt pater a filio: eo quod diuina essentia est: cum in essentia vnum sint.)

¶ Respondeo quod non differt abeo inquantum est essentia sed inquantum secundum rationem: et secundum modum se habendi ab essentia differt. (Incomprehensibile: quantum ad vim receptiuam. (Extra significantiam sermonis) quantum ad vim interpretatiuam. (Extra sensus intentionem:) quantum ad vim iudicatiuam: in quo paternitas est: pater est. verum est loquendo de eo in quo est: vt in supposito: non est autem in essentia vt in supposito vt superius visum est. (Quomdo in essentia diuina esse possunt: ita vt non eam determinant.) Certe quia non sunt in essentia vt in supposito: sed mediante supposito secundum rationem intelligendi: et hoc melius inuenies explanatum supra in illa quaestione. Utrum proprietates sint in essentia. (Angeli nesciunt) id est non faciunt nos scire. (Eo quod deu est substantia est: Sed quod pater est substantia non est.)

¶ Respondeo in argumento est fallacia accidentis: quamuis enim paternitas et deitas differant secundum rationem: non propter hoc sequitur quin paternitas realiter idem sit quod divina essentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram