Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram non est idem natura quod res nature):. hoc expositum est in solutione secundi articuli prime questionis huius Distin. (In spiritu dei aliquando significari patrem:) vt cum dicitur Isaie. 61. Spiritus domini super me et tunc est intransitiua constructio. (Comparatio terrenorum ad deum nulla est): quia finiti ad infinitum non est comparatio scilicet in aliquo vniuoco. (Nusquam occurrit legisse vnum deum trium personarum: vel tres persone vnius dei)bene tamen dicitur tres persone vnius essentie: cuius ratio est: quia essentia significat per modum forme. et ita iste genitiuus notat habitudinem similem habitudini cause formalis. Unde dicedum quod tres persone vnius essentie est constructio: que a grammaticis vocatur ex vi designationis essentie. Unde sensus est: tres persone vnius essentie: idest tres persone habentes vnam essentiam. Sed hoc nomen deus cum significet inconcretionem non notat habitudinem similem habitudini cause formalis: sed similem habitudini cause efficientis seu finalis seu materialis: sed nulla habitudo talis est in diuina essentia respectu trium personarum.
On this page