Text List

Praeambulum

Praeambulum

CUmque supra diseruerimus etc. Superius determinauit magister de rebus quibus fruendum est secundum se. sed de vnitate essentie et trinitate personarum: quibus deus perfectus ostenditur in essendo.

¶ Hic agit de illis rebus quibus fruendus est in comperatione ad creaturas scilicet agendo de dei scientia: potentia: et voluntate: quibus deus perfectus ostenditur in creaturas causando et diuiditur in tres partes.

¶ Primo agit de dei scientia.

¶ 2o de dei potentia. 42. Di. ibi nunc de omnipotentia etc.

¶ Tertio de dei voluntate. 45. Distinctione. ibi. naturam de voluntate dei etc. Prima in duas. Primo agit de scientia dei generaliter. Secundo de praedestinatione et reprobatione et electione specialiter Di. 4. ibi (Predestinatio vero de bonis

¶ Prima in tres.

¶ Primo agit de scientia dei secundum se Distinctione hac. Secundo de comperatione rerum scitarum ad dei scientiam scilicet 7. Distin. 36 ibi. (Solet queri.

¶ 3o de comparatione scientie ad res scitas. 7. Di. 38. 35. Nunc ad propositum etc.

¶ Prius in tres

¶ Primo ostendit quod scientia dei cum sit vna sortitur plura nomina.

¶ Secundo quomodo cum sit eterna sese habeat ad temporalia: ibi. (hic considerari etc. Tertio quomodo cognoscit non entia. ibi. (Preterea omnia dicuntur esse in deo

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum