Praeambulum
Praeambulum
Solet queri etc. Superius determinauit magister de scientia dei secundum se. hic determinat de comparatione rerum scitarum ad dei scientiam. Et diuiditur pars ista in partes duas.
¶ Prima in duas. Primo agit de existentia rerum in deo. Secundo comparat hoc quod est esse in deo ad alias habitudines que sunt essentia ex ipso et per ipsum ibi. (Proinde si diligenter).
¶ Prima in tres. Primo inquirit generaliter vtrum in deo sint omnia. Secundo specialiter vtrum in deo sint mala: ibi (Post praedicta). Tertio reddit vnam rationem quaere in deo dicuntur esse tantum bona: ibi. (Et inde est quod bona tantum.
¶ Secundo quod omnia sunt a singulis personis hoc triplici modo. Uel melius ostendit qualiter personis fiat istarum approbatio: ibi. (Praeterea sciendum est).
On this page