Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. (Et non omnia que sunt in eius praesentia: vel in eius cognitionis in eius essentia esse dici debent): quia quanuis essentia et scieutia idem secundum rem significent in deo: disserunt tamen secundum rationem: quia scientia importat respectum rationis ad scibile ratione cuius aliqua possunt dici esse in dei scientia que non sunt in eius essentia. Omnia enim dicuntur esse in dei scientia: que ab ipso sciuntur. (Sed quis nisi insanus diceret mala esse in deo) quia non est concedendum aliqua esse in deo nisi deus sit causa illorum: vel nisi sint in deo per modum rei intrinsece. Mala autem nec sunt in deo per modum rei intrinsece: nec eorum inquantum mala sunt: deus est causa nec efficiens nec exemplaris: nec finalis: et ideo quamuis concedatur quod mala sint in dei cognitione inquantum ab eo cognita: non tamen concedi debet mala in deo esse. Omnia autem que in deo sunt: sunt in eius cognitione: sed non conuertitur. (Eandem vim etc). Uerum est quantum ad rem: quam significant ex ipso dicit principium primum per ipsum principium sufficientissimum: in ipso dicit principium infinitissimum: et hec in deo vnde sunt: et secundum hoc loqutur Ambro. Sed si loquamur quantum ad ordinem quem connotant propositiones secundum diuersas habitudines sic sunt appropriata tribus personis: ex ipso dicit rationem principii primi: vnde primi appropriatur per ipsum dicit rationem medii: vnde filio appropriatur per ipsum dicit ratio nem vltimi: ideo spiritui sancto appropriatur. (In ipso viuimus mouemur et sumus) scilicet sicut in causa efficienter et conseruante et exemplari et finali: et quia divina immensitas omnem creaturam intra se concludit loquendo per quandam similitudinem: sicut circunferentia: centrum: secundum quam translationem loquitur Alanus. 7. propositione de maximis theologis: quod dicit quod deus est sphera intelligibilis: cuius centrum vbique circumferentia nusquam: per centrum intelligens creaturam: et per circumferentia divinam immensitatem: sic exponit super eandem propositionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram