ET quoniam demonstratum est etc.
Superius determinauit
magister de existentia rerum in deo: hic determinat de
existentia dei in rebus: et diditur pars ista in duas partes
¶ Primo assignat modos secundum quorum deus est in rebus.
¶ Secundo assignat illos secundum quos deus non est in
rebus ibi. Cunquam diuina natura.
¶ Prima in tres.
¶ Primo
agit de modo communiter existendi deum in rebus.
¶ Secundo
specialiter de modo quo est in sanctis per gratiam: ibi. In hoc sanctis
vero.
¶ Tertio specialiter de modo existendi per naturam: ibi. Ex
predictis patet
¶ Media diditur in partes quittuor.
¶ Primo
ostendit quomodo deus habitat in sanctis.
¶ Secundo querit vbi
habitabant antequam essent sancti: ibi. Si autem queris.
¶
Tertio ostendit quod tota trinitas habitat in sanctis ibi.
Sciendum est etiam.
¶ Quarto ostendit quod non tantum hitat in
sanctis adultis: sed etiam in peruulis regeneratis: et illud quoque
mirabile est.
¶ Tunc sequitur illa pars que incipit. Ex
praedictis: in qua agit specialiter de modo existendi deum in rebus
per naturam et diuiditur in partes tres.
¶ Primo ostendit modum
quo deus est in omnibus rebus per naturam incomprehensibilem.
¶ Secundo arguit super hoc quorundam praesumptionem: ibi.
Quidam tamen.
¶ Tertio mouet et solouit dubitationem
super hoc incidentem: ibi. Solet etiam. Tunc sequitur illa
pars que ibi incipit. Continet divina natura: in qua
remouet modos quibus deus non est in rebus et diditur in partes
duas.
¶ Primo ostendit quod deus non est in rebus mutabiliter
secundum mutationem localem: nec secundum mutationem temporalem
¶ 2o
huius veritatis ponit repetitionem: et confirmationem. ibi. Fatea mur itaque.
¶ Primus in tres.
¶ Primus ostendit quod deus non est in
rebus mutabiliter.
¶ Secundo de mutatione spirituum
creatorum mouet et determinat incidentem dubitationem: ibi. De
mutatione loci.
¶ Tertio ex dictis concludit solum spiritum
increatum esse simpliciter immutabilem ibi. Sunt ergo
spiritus creati. Tunc sequitur illa pars que incipit. Fateamur
itaque et diuiditur in partes duas.
¶ In prima ponit
superiorum repetitionem et confirmationem.
¶ In secunda mouet et
soluit quandam dubitationem ibi. Ad hoc autem solet opponi.