Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Sciunt ergo inuicem pater et filius: sed iste gignendo: ille nascendo.) Hic hoc gerundiuum gignendo notat concomitantiam: et non causam. Gignere enim non est ratio vt pater sit sciens. (Scientia eius non est nisi de his que sunt: vel fuerunt vel erunt): quod intelligendum est de scientia visionis: quia scientia simplicis intelligentie deus scit praesentia: preterita et futura: et possibilia fieri: que numquam erant. (Culices. culex est paruum animal volatile aculeis permolestum. (SSpeaitualem prouidentium atque curam habet de rationalibus). Unde cum dicitur sapientia 6 quod equaliter cura est illi de omnibus intelligendum est vel de equalitate proportionis: quia secundum proportionem qua rationalia excellunt irrationalia modus prouidendi quo prouidet rationalibus excellit modum prouidendi: quo prouidet irrationalibus accipiendo prouidentia pro suo effectu qui est gubernatio: quam forte sapiens nominauit nomine cure: vel potest dici quod per illud verbum intendebat sapiens remouere a deo inequalitatem acceptionis personarum non ordinis.
On this page