Text List

Praeambulum

Praeambulum

PRedestinatio vero etc. Superius determinauit magister de scientia dei in generali. Hic determinat de predestinatione: reprobatione: et electione in speciali: et diuiditur pars ista in partes duas. Quia primo agit de predestinatione: reprobatione: et electione quantum ad causalitatem actiuam. Secundo inquirit vtrum ex parte praedestinatorum et reprobatorum predestinatio et reprobatio habeant aliquam causalitatem motiuam in principio sequentis Di. ibi. Si autem querimus.

¶ Prima in duas. Primo agit de praedestinatione. Secundo de reprobatione. ibi. Cumque predestinatio.

¶ Prima in duas. Primo quid est praedestinatio manifestat. Secundo inquirit. vtrum perdestinatus necessitatem salutis imponat. ibi. Predestinatorum nullus.

¶ Prima in tres. Primo mouet dubitationem et apponit et subiungit solutionem.

¶ Secundo opponit contra solutionem: ibi. Uerumtum adhuc

¶ Tertio subiungit solutionem illius oppositionis. ibi. Inhuius quaestionis solutione. Tunc sequitur illa pars in qua agit de reprobatione que incipit. Cunque praedestinatio: et diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit quid est reprobatio: et quid connotat.

¶ Secundo ostendit quis sit effectus eius. ibi. Et sic predenatio effectus est etc.

CIrca hanc distinctionem queruntur tria principaliter.

¶ Primo de predestinationis significatione. et connotatione.

¶ Secundo de eius infallibilitate.

¶ Tertio de reprobatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum