Text List

Prev

How to Cite

Next

Articulus 3

Articulus 3

COnsequenter queritur de 3 principali et circa hoc quaeruntur duo.

¶ primo vtrum hominis demerita sit ratio reprobationis sue. 2o vtrum sit aliqua ratio quaecumque sit illa: quare deus magis reprobauerit Esau quam Iacob.

Quaestio 1

Utrum hominis demerita sit ratio reprobationis sue

PRimo ostendo quod hominis demerita sint ratio erprobonis sue: quia aliquem ordinar ad penam non propter demerita iniustum est: ergo cum deus iniustus non sit nullum ordinauit ad penam nisi propter demerita.

¶ Item Glo. super illud ad Ro. 9. Esau odio hui: per iustitiam reprobatus est: ergo propter sua demerita vt videtur.

Contra apostolus ad Ro. 9. loquens de Iacob. et de Esau dicit: cum nondum nati fuisset: autem aliquid egissent mali aut boni non ex operibus: sed ex voluntate dictum est: quia maior seruiet minori: sicut scriptum est: Iacob dilexi: Esau odio habui.

Respondeo quod hominis demerita non sunt ratio reprobationis sue nisi quantum adconnotatum quod est temporalis obduratio: et futura damnatio. obdurationis enim sunt causa effectiua et meritoria: sed ipsius preordinationis ad futuram damnationem: ad quam reprobus praeordinatus est ab eterno: non sunt causa effetiua neque meritoria. Ad primum in oppositum cum dicitur quod aliquem ordinare ad penam non propter demerita iniustum est etc. dico quod verum est sic intelligendo quod ita praeordinetur vt aliquis damnetur: et non damnetur propter demerita: hoc enim iniustum esset: nec hoc deus praeordinauit. Sed praeordinare aliquem ad damnationem: ita tamen quod demerita non sint ratio praeordinationis: iniustum non est.

¶ Ad 2m dicendum quod illa Glo. intelligenda est quo ad temporale connotatum non quo ad pncipale signatum. SEcundo quaerendum esset vtrum sit aliqua ratio quaecumque sit illa quare deus magis reprebauit Esau quam Iacob: vbique ex supradictis de praedestinatione patere potest intelligenti quid ad istam quaestionem debeat responderi. Consequenter queritur de 4 principali e de hoc quaeruntur duo.

¶ primo vtrum deus sciat quicquid sciuit.

¶ o vtrum sciat omnia praesentialiter. PRimo ostendo quod deus non scit quicquid sciuit: quia deus sciuit mundum esse creandum: et modo nescit mundum esse creandum: ergo nescit quicquid sciuit.

¶ Item secundum magistrum in praesenti Di. c. penul. verum est deum praescisse multa: que modo non praescit: sed sicut se habet praescire ad futurum: ita se habet scire ad verum: ergo sicut deus desinit aliquem praescire cum de futuro sit praesenus ita videtur quod desinat aliquid scire: cum illud desinit esse verum.

Contra qua nihil obliuiscitur scit quicquid sciuit: sed in deo non cadit obliuio: ergo deus scit quicquid sciuit.

¶ Item secundum omnes deus scit scientia simplicis intelligentie quicquid sciuit: sed in deonon est scientia nisi simplicis quia non intelligit componendo nec didendo: ergo deus scit quicquid sciuit.

Respondeo quod deum scire quicquid sciuit potest intelligi dupliciter. vno modo quod ita sciat esse verum quicquid sciuit ese verum Alio ita quod sciat quicquid sciuit scientia simplicis intelligentie. Hoc 2s deus scit quicquid sciuit: quia omnes res: et o a enunciabilia quae fuerunt et sunt et erut et esse possunt simplici cognitione intuetur: ita enim scit quid est hoc enunciabile christum nasciturum sicut sciebat antequam christus esset natus. Ita enim scit illos terminos: et compositionem eorum: et significationem illius compositionis: sicut sciebat antequam christus esset natus.

¶ Loquendo autem primo sicut adhuc dicunt quidam quod deus omne enunciabile: quod semel sciuit esse verum semper scit esse verum: quia dicunt ipsi christum nasciturum: christum nasci: christum fuisse natum: vnum est enunciabile propter vnitatem rei: quamuis significetur sub diuersis differentiis temporis sicut idem est nomen albus alba album propter vnitatem rei: quamuis sub diuersis accidentibus significetur.

¶ Sed contra hoc arguitur sic secundum philosophum libro praentorum. Oratio manens eadem quandoque est vera: quandoque est falsa: vt si vera sit oratio quae dicitur quendam sedere eo surgente falsa est. Sed hoc non esset verum si propter rei vnitatem esset vnitas in enunciatione: quia tunc etiam propter diuersitatem rei esset diuersitas in enunciatione: et tunc ista enuciatio. Petrus sedet: non esset eadem ipso surgente: et ipso stante: et sic non esset verum quod eadem oratio quandoque esset vera: et quandoque sta. Praeterea in hoc quod dicunt idem esse nomen albus alba album: videtur multis quod falsum dicant: quia de essentia nominis est vox et signatio: quia secundum philosophum. 2. periher. Nome est vox signatiua secundum placitum sine tempore. cum ergo dicendo albus alba album: vox non sit eadem: videtur quod non sit idem nomen propter defectum identitatis ex parte materie nominis quae est vox maxime cum non sit identitatis generis quamuis enim rem signari sic vel sic accidat rei significate: tamen essentiale est dictioni.

Uidetur ergo mihi dicendum quod deus nescit esse verum omne enunciabile quod sciuit esse verum et non propter mutationem factam ex parte scientie dei: sed propter factam mutationem ex parte rerum. Sciuit enim verum esse me nasciturum: et modo nescit hoc esse verum: quia ego amplius non sum nasciturus: et tamen me esse nasciturum idem est enunciabile sic antequam ego essem natus cum maneat identitas voci signationis et modi significandi: et rei signate quantum ad esse signatum. Identitas enim rei in sua reali existentia non requiritur ad identitatem enunciabilis: quia nec requiritur ad identitatem dictionis. Aliter enim destructa non posset manere eandem dictio: quod falsum est.

Prima artus concludunt quod deus nescit esse verum omne enunciabile quod sciuit esse verum loquendo de veritate inquantum est quaedam rectitudo in haec quod enunciabile signat illud ad quod siquandum factum est: hoc est inquantum signat quod est esse: et quod est non esse. Primum argumentum ad partem aliam bene concludit quod deus scit quicquid sciuit siue sit res: siue enunciabile loquendo de scientia simplicis intelligentie: et hoc est verum.

¶ Ad 2m dicendum quod quamuis deus vno actu summe simplici sciat omnia: tamen illo actu icit quid est vnumquodque siue res siue enunciabile: et scit omne enunciabile quod est verum esse verum: et omne enunciabile quod est falsum esse falsum primo dicitur scire scientia simplicis intelligentie quando dicitur scire scientia simplicis intelligentie quicquid sciuit non modo 2o. Unde argumentum procedit de scientia simplicis intelligentie modo alio quam tendimus loqu: cum concedimus simpliciter deum scire scientia simplicis intelligentie quicquid sciuit.

Quaestio 2

Utrum deus sciat omnia presentialiter

¶ Quaestio II. SEcundo quaeritur vtrum deus sciat omnia presentialiter.

Respondeo quod deum scire omnia praesentialiter dupliciter potest intelligi. vno modo ita quod aduerbium praesentialiter determinet hoc verbum scit: et sic est verum est enim sensus deus presentialiter scit omnia. Certum est enim quod in divino scire non est praeteritum neque suturum: quia est in praesenti eternitati. Alio modo potest intelligi quod hoc aduerbium praesentialiter determinet hoc quod dico omnia per comparationem ad hoc verbum esse subiectum intellectum sub hoc sensu deus scit omnia esse praesentialiter: et sic falsum est. Non enim omnia quae deus scit praesentia sunt per comparationem ad creatum proesens. Et quia ex illa quaestione vtrum omnia sint realiter praesentia eternitati dependet illud quod est difficultatis in quaestione praesenti: ideo de ista facilius transeo: et eam feci sine argumentis: et sic concessum est deum praesentialiter scire ea quae non sunt praesentia: ita concedendum est deum immutabiliter scire ea quae non sunt immutabilia vnico enim actu sciendi semper praesenti et immutabili scit futura et praeterita non hebere esse possentialiter: et mutabilia non habere esse immutabiliter. Unde Boe. 5 de conso. parum ante finem. Omne futurum divinus praecurrit intuitus et ad praesentia proprie cognitionis retorquit atque reuocat non alternat vt estimatur nunc hoc nunc illud praenoscendi vice: sed vno actu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur.

PrevBack to TopNext