Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. (Precedit aliquid in pecccatoribus: quia quamuis nondum sint iustificati digni efficiuntur iustificatione). Hic vocat dignitatem congruitatem scilicet quandam praeparationem ad gratiam: que peccatores non reddit dignos gratia: sed dispositos de congruo ad gratiam. Ex quo illa que futura erant praesentia fiunt vel praetereut sub dei praescientia esse desinunt) non est hoc sic intelligendum quod deus desinat aliquid praescire ratione principalis signati praescientie: sed rone ordis connotati. (Cuius alterum extremum est temporale scilicet res praescita. (Sciebat deus hunc mundum creandum postquam creatus est: sciuit eum creatum: nec est hoc scire diuersa: sed omnio idem de creatione mundi). Potest hic dici quod magister fuit opinionis illorum: qui tunc temporis dicebantur nominales: qui dicebant idem enunciabile pram vtrum de futuro. 2o de praesenti. 3o de praetenito. Qui tamen vellet excusare posset dicem quod magister non dicit quod hoc scire sit scire idem enunciabile: sed eandem rem significatam per diuersa enunciabilia.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram