Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

IAm de voluntate etc. Superius determinauit magister de scientia dei et potentia hic determinat de eius voluntate et diditur ista pars in tres.

¶ primo ostendit quid est dina voluntas

¶ Secundo inquirit vtrum semper impleatur divina voluntas Di. sequenti. ibi. Hic oritur quaestio

¶ 3o determinat de conformitate nostre voluntatis ad eam. Di. 48 ibi sciendum quoque est primoin 3 primo ostendit quod divina voluntas est ipsa divina essentia. 2o quod est omnium causa ibi. Hoc itaque. Tertio quod est multipliciter dicta: ibi. Hic non est praetermitendum.

¶ primo in duas. prio narrat quod voluntas dei est diuina essentia.

¶ 2o super hoc mouet dubitationem et soluit: ibi. Et licet: et ista in duas. primo mouet dubitationem. 2o subiungit solutionem ibi. Ad quod dicimus. Tunc sequitur illa pars quae ibi incipit. hoc itaque: in quae ostendit quod voluntas divina est omnium bonorum creatorum causa: et diditur in duas. primo ostendit quod est omnium bonorum causa prima. 2o quia est causa generalissima. ibi. Uoluntas igratia. Tunc sequitur illa pars quae incipiibi. Hic non est praetermittendum: Ubi ostendit quod voluntas dei est multipliciter dicta: et diditur in tres.

¶ primo ostendit modum principalem: qui est secundum quod accipitur pro beneplacito.

¶ 2o modum non principalem qui est secundum quod accipitur pro signo. ibi. Aliquando vero.

¶ 3o epilogat ibi. Quandoque igitur

¶ 2a istarum in duas. Quia primo enumerat signa in divinae voluntatis.

¶ 2o de illis exequitur ibi. Ideo aut. Circa hanc distinctionem quaerendum est principaliter de tribus primo de volutate dei in generali. 2 de voluntate dei sub rone quae est causa. 3o de signis divinae voluntatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum