Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio I CReationem omnium rerum insinuans scriptura etc. In primo libro deterinauit magister de deo quatum ad rationem sue naturalis perfectionis. In hoc secundo libro deterinat de ipso inquentum eius perfectio relucet in operibus creationis.

¶ Et primo de emanatione creaturarum a deo magister determinat in generali.

¶ Secundo de ipsis creaturis aliquo modo in speciali. in principio. 25 Dis. prima De angelica itaque natura

¶ Prima in duas. Primo deterinat de creatura in generali per comparationem ad suam causam efficientem.

¶ Secundo per comparationem ad causam finalem ibil et quia non valet

¶ Prima in tres.

¶ In prima de principatione creaturarum deteriat veritatem.

¶ In secunda quorundam philosophorum scilicet Plationis et Aristote. refert opiniones continentes erroneam vanitatem ibi. Plato namque

¶ In tertia Auctoritatem Genesis superius positam applicat ad ostendendum supraedictarum oppinionum falsitatem ibi horum ergo et similium errorem

¶ Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. et quia non valet In qua deterinat de creatura per comparationem ad suam causam finalem. Et diuiditur in partes quatuor.

¶ In prima ostendit magister propter quid facta est creatura rationalis.

¶ In secunda propter quid facta est creatura corporalis ibi. et sicut factus est homini

¶ In tertia propter quid creatu re corporali vnita est spiritualis ibi Solet estquari

¶ In quarta proponit ordinem procedendi prius tamen recapitulans distinctionem creature rationalis et intellectualis id est humane creature et angelice ibi. lex praemissis apparet

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit creature angelice et humane finalem causam.

¶ Secundo breuiter quasi recapitulando reiterat eam ibi cum ergo queritur I

¶ Prima in tres.

¶ In prima ostendit creature angelice et humane finem quo formaliter quiescit.

¶ In secunda finem in quo obiectiue quiescit ibi. ideoque si queritur t

¶ In tertia simul recolligit utrumque ibi. et si quaeritur t

¶ Primus finis est glaria creata. quae est finis sub fine.

¶ Et secundus finis qui simpliciter est finis vltimus est obiectum increate glorie qui sinis est summum bonum.

¶ Prima in duas.

¶ In prima creature angelice et humane sinem ostendit.

¶ In secunda a creatura humana angelicam creaturam distinguit ibi eamque hoc modo distixitl.

CIrca hanc Distinctionem querum tur quinque.

¶ Primo queritur de creatione quantum ad suam quidditatem.

¶ Secundo de ea in comparatione ad conseruationem.

¶ Tertioin comparatione ad machinam mundialem.

¶ Quarto in comparatione ad efficientem.

¶ Quinto in comparatione ad finem.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum