Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. Deus fuit dominus antequam esset tempus. hoc intelligendum est de tempore proprie dicto: si intelligatur de prioritate durations Quia tamen instans ordine nature precessit tempus communiter dictum non tamen duratione: ideo potest dici quam deus fuit dominus instantis antequam esset tempus: loquendo de prioritate secundum naturam: non secundum durationem. Sanctis angelis est repletum non repletione occupationis: Sed quia omnes angeli ibi creati fuerunt. Sicut ciuitas dicitur repleri hominibus quando habitatores eius in sufficienti et apto numero sunt. TEum me laudarent astra matutina. idest angeli boni qui spiritualiter laudant deum.
On this page