Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram manifestum est ex voluntate mala tanquam ex arbore mala fieri omnia opera mala tanquam fructus malos: hic accipitur voluntas mala pro malo actu voluntatis interiori. Uoluntatem malam nullum malum precessit: hic etiam accipitur eodem modo: sicut prius. Rerum bonarum que ad nos pertinent causam non esse: nisi bonitatem dei: hoc intelligendum est de causa primaria et principali: quia multe res bone: sunt etiam a causis secundis. In his contrariis que bona et mala vocantur illa dialecticorum regula deficit id est deficere videtur: quia illa regula intelligitur de his quae opponuntur in speciali et non de his quae opponuntur in generali. Nec fuit prorsus: vnde oriretur vlla mali natura. hoc accipitur malum concretiue: et ideo vocatur hoc nomine nature propter naturam substratam malitie. Nisi ex angeli et hominis bona natura: hoc intelligendum est de malo culpe. Unde primitus orta est volum tas mala: idest malus actus interior voluntatis. Cadit illa prophetica detestatio in eum qui dicit malum est hominem: hoc intelligendum est cum reduplicatione: scilicet inquantum homo: sicut ostendit littera sequens.

¶ Hic notanda est differentia inter non bonum et malum: quia non bonum dicit negationem alicuius bonitatis: siue debite haberi: siue non debite. Malum autem dicit carentiam bonitatis debite haberi: ex quo patet quod omne malum est non bonum: sed non conuertitur: a qualibet enim creatura inquantum creatura est negata est aliqua bonitas: et ideo quelibet habet aliquam non bonitatem. Unde Augu. 8. de trinitate. cap. 3. Bonum hoc et bonum illud possunt alias dici et non bona.

¶ Differentiam autem inter vitium et peccatum et culpam et demeritum require superius distin. 2i. in illa questione vtrum semper sit peccatum in illa temptatione que est a carne.

¶ Ad melius etiam intelligendum et ex consequenti quid sit malum: notanda est differentia inter ens vnum verum: veritate secundum quod est in re: et bonum. Sciendum autem quod ens illud quod nominat: nominat absolute: et est simpliciter intentio prima. Unum vero est ens sub ratione qua indiuisum. Uerum autem est ens sub ratione: qua conforme vero intellectui: quam per se respicit: vel sub ratione qua natum est se manifestare intellectui. Bonum autem est ens inquantum est vel habet illud quod esse vel habere debet. Et quia omne ens debet habere entitatem quam habet: ideo omne ens est bonum: et quia omne ens: alicui vero intellectui quem per se respicit conforme est: ideo omne ens est verum aliqua veritate. Et quia omne ens habet aliquam indiuisionem: ideo omne ens est vnum. Ex quibus sequitur quod ista quatuor inter se conuertuntur: et realiter idem sunt saltem in re absoluta: et secundum rationem disserunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram