Distinctio XXXV
Post hec videndum est.
Superius determinauit magister de origine
peccati et eius subiecto. In hac parte determinat de
quiditate eius. Et diuiditur in partes duas.
¶
Primo ponit peccati diffinitionem.
¶ Secundo ostendit quid sit
peccatum secundum rem. ibi. Quocirca. Et ista secunda diuiditur in
tres.
¶ Primo ponit tres opiniones de quiditate peccati.
¶ Secundo determinat veritatem secundum suam opinionem. ibi.
Sane dici potest
¶ Tertio ponit duas opiniones de
realitate peccati quarum vna ponit omnes actus inquantum sunt.
bonos esse: et alia contrarium ibi. Quidam aut. Et ista in
duas.
¶ Primo ponit opinionem illorum qui dicunt omnes
malos actus inquantum actus sunt: bonos esse et a deo.
¶
Secundo opinionem contrariam. 37. dis. ibi. Sunt autem et alii.
Prima in duas.
¶ Primo prosequitur intentum suum.
¶
Secundo recapitulat que dicta sunt: versus finem. 36 dis.
Satis diligenter.
¶ Prima in tres.
¶ Primo ponit
opinionem.
¶ Secundo opinionis defensionem. ibi. Quod autem
¶ Tertio ponit illius opinionis impugnationem. ibi.
Inquibus opponitur. Media diuiditur in duas.
¶ Primo.
ponit opinionis defensionem per duplicem auctoritatem
¶ Secundo per rationem ibi. Item et aliter. Illa pars quae
ibi incipit. Quibus opponitur. Diuiditur in duas.
¶
Primo ponit predicte opinionis impugnationem.
¶
Secundo mouet quandam quaestionem. ibi potest etiam queri.
¶
Prima in duas.
¶ Primo opponitur contra predictam
opinionem per vnam rationem: cuius subiungit solutionem.
¶ Secundo per aliam rationem: cuius etiam subiungit
solutionem. ibi. Item aliter eis opponitur. Illa pars que
ibi incipit. Potest etiam queri. Diuiditur in duas.
¶
Primo mouet vnam questionem de malo culpe.
¶ Secundo
mouet aliam de malo pene. ibi. Queri autem solet.
¶
Prima in quatuor.
¶ Primo mouet magister quandam
quetionem ex qua elicit quandam obiectionem contra predictam
opinionem: et subdit eius responsionem.
¶ Secundo ex
responsione mouet aliam quaestionem incidentem. ibi. Sed cum
nihil sit
¶ Tertio ostendit quid est illud bonum quod in anima
corrumpitur per peccatum. ibi. Peccatu vero. I¶ Quarto
ostendit quo anima elongatur a deo per peccatum. ibi. Ab eo autem.
Illa pars que ibi incipit. Queri autem solet. Diuiditur in
duas.
¶ Primo ostendit quomodo differenter corrumpit
bonum culpa et pena: et quia ibi supponit differentiam inter
culpam et penam. Ideo secundo incidenter ostendit aliquando
posse esse idem: culpam et penam dis. sequenti. ibi. Sciendum est.
CIrca hanc dis. de duobus principaliter
est querendum.
¶ Primo
de peccati actu.
¶ Secundo de peccati effectu.
¶ Circa primum queruntur quatuor.