Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. peccatum est omne dictum vel factum vel concupitum contra legem dei: hec descriptio conuenit peccato actuali quod consistit in commissione: et intelligitur de peccato secundum actum non secundum habitum: et accipitur ibi concupitum: cum praecisione inquantum distinguitur contra peccatum: consistens in dicto vel facto: peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat. hoc accipitur voluntas non pro potentia: sed pro actu: nec ex hoc quod hoc diesequitur quod omne peccatum sit auaritia proprie dicta: quia hoc assecutio vel retentio non intelligitur respectu boni temporalis exterioris tantum: respectu cuius est auaritia proprie dicta: sed intelliter de quocumque bono: quia omne peccatum commissionis in aliquo inordinato amore consistit: vel ex eo causatur: voluntas est motus animi: hic etiam accipitur voluntas non pro potentia: sed pro actu: non consisteret peccatum si interditio non fuisset: quod intelligendum est de interditione per aliquam legem: siue sit lex eterna: siue lex nature: vel diuina: vel positiua. nihil enim peccatum est quod non sit per aliquam istarum legum prohibitum: non consistente peccato non solum malitia: sed virtus fortasse non esset id est non ita appareret manifeste: quia sicut dicit philosophus in elench. op¬ posita iuxta se posita maiora et minora videntur hominibus.
¶ Uel potest dici quod ibi loquatur de virtute non secundum essentiam: sed secundum rationem nominis: inquaentum dicitur a vi contra difficultatem: non est aliquam res mala nisi eadem res sit bona: quia omne malum fundatur in aliquo bono: vt superius ostensum est: declinatio a bono quod est signt id est aliquid ponit: vnde ibi non accipitur declinatio a bono pro eo quod est non velle facere bonum: sed pro velle facere bonum: inquantum peccatum est: priuatio est vel corruptio boni: expositio huius verbi: satis habita est per dicta in quaestionibus: non est substantia peccatum: eo tamen natura anime corrumpitur. Hic accipitur natura anime pro naturali aptitudine in anima ad virtutem.
On this page