Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distin. XXXVI SCiendum est tamen etc. Superius magister innuit differentiam inter penam et culpam. Hic incidenter conuertit se ad ostendendum: quod aliquando idem est pena et culpa. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo ostendit hoc secundum opinionem alienam.

¶ Secundo secundum suam. ibi. In nullo tamen.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quomodo peccatum e pena peccati.

¶ Secundo quomodo peccatum est causa peccati. ibi. Et licet ex hoc sensu. Prima in duas.

¶ Primo ostendit per auctoritates quod peccatum est aliquando pena peccati.

¶ Secundo inquirit quomodo illud debeat intelligi. ibi. Et ideo. Illapars quae ibi incipit. In nullo tamen. Diuiditur in partes quatuor

¶ Primo determinat magister secundum suam opinionem: quod aliquando peccatum essentialiter est pena alterius peccati.

¶ Secundo hoc confirmat per auctoritates. ibi. Quod autem quaedam.

¶ Tertio ostendit per exemplum hocdaliquibus modis peccatorum. ibi.

¶ Preterea nullatenus.

¶ Quarto super quibusdam verbis Augustini mouet quaestionem. ibi. Illud autem diligenter. CIrca hanc distinctionem queruntur tria

¶ Primo de comparatione inter culpam et penam quantum ad identitatem.

¶ 2o quantum ad inseparabilitatem

¶ 3o de pena per comparationem ad diuinam equitatem.

PrevBack to TopNext