Articulus 3
Articulus 3
Quaestio 1
Utrum aliqua pena sit a deo
¶ Questio. I. PRimo ostendo quod nulla pena sit a deo: dicitur sapientie id est quod deus mortem non fecit: ergo a simili nec aliquam aliam penam.
¶ Item omnis pena importat quandam priuationem boni debiti: vtpote quietis: vel salutis: vel alicuius integritatis. Sed nulla priuatio boni debiti a deo est: ergo nulla pena a deo est.
¶ Item nullus sapiens artifex aufert aliquam bonam dispositionem a suo opere bene condito. Sed omnis natura creata est opus summi artificis bene conditum: ergo a nulla natura aufert aliquam bonam dispositionem. sed per omnem penam aufertur aliqua bona dispositio a natura patiente penam: quia omnis pena aliquod nocumentum est: ergo nulla pena a deo est.
¶ Item nihil repugnans coniunctioni anime cum deo: a deo est. Sed omnis pena est huiusmodi: impossibile est enim creaturam existentem in pena aliqua perfecta coniunctione deo coniungi: quia non compatiuntur se simul aliqua pena et vita eterna: ergo nulla pena a deo est.
Contra Aug. 12 de ciuat ca. 3. dicit quod bonum est quod natura vitiosa non est impunita. hoc enim iustum est. Sed omne iustum a deo est: ergo punitio peccatorum a deo est.
Respondeo quod aliqua pena a deo est. Sciendum tamen quod in penis que a deo sunt tria possumus considerarem scilicet actionem rei punientis: et passionem rei punite: et priuationem alicuius boni quo priuatur natura per punitionem. Prima duo dicunt aliquam essentiam: et ideo absque omni dubitatione a deo sunt: a quo est omne creatum ens. Tertium vero nullam dicit essentiam: vnde causam non videtur habere efficientem: sed deficientem: non enim fiunt priuationes quamuis res inueniantur priuate post quandam actionem et passionem. Cum ergo deus non sit causa deficiens: ipsa priuatio a deo non est secundum se et absolute: hoc est dictu secundum illud quod est: sed sub ratione qua ordinata est: quia sicut dicit Aug. 5. de ciui. ca. 12. omnis ordo a deo est. Uidetur tamen aliquibus dicendum: quod priuationibus aliquibus conuenit fieri aliquo modo scilicet per alicuius boni corruptionem: et ideo priuationes causate per corruptionem que non est ex aliquo defectu in actione in deum reducuntur: sicut in causam efficientem: vnde in deum sicut in causam efficientem reducitur priuatio forme aque in materia facta per actionem ignis: non enim ex defectu actionis ignis est quod corrumpit formam aque in materia: et causat in ea priuationem illius. Et tales dicuntur esse priuationes que sunt in creatura per aliquam penalem passionem factam ab agete per fortitudinem actionis.
Ad primum in oppositum dicendum: quod deus dicitur non fecisse mortem: quia humanam naturam sic instituit: vt non haberet necessitatem moriendi: afflictio tamen grauans naturam: et ipsa lesio nature per quam corrumpitur dispositio corporis necessaria ad vitam: a deo est.
¶ Ad secundum dicendum: quod non tantummodo pena importat priuationem: sed actionem rei punientis: et passionem rei punite: que vere a deo sunt: quia essentiam quandam important.
Quaestio 2
Utrum omnis pena sit a deo
¶ Questio. II. SEcundo queritur vtrum omnis pena sit a deo. Et videtur quod sic: Aug. lib retra. cap. 8. vult quod omnis pena iusta sit. Sed omne iustum a deo est: ergo omnis pena a deo est.
¶ Item Amos. 3. si erit malum in ciuitate quod dominus non fecerit. q. d. non. Sed constat quod non intelligitur de malo culpe: ergo de malo pene. Nulla ergo pena est que a deo non sit.
¶ Item pena inferni que est maxima: nec est reducens punitum ad deum a deo est: ergo multo fortius omnis alia pena.
¶ Item omne quod non est contra deum a deo est. Sed nihil est contra deum nisi peccatum: ergo omne quod non est peccatum a deo est. Sed pena non est peccatum: quia diuiditur contra ipsum: distinguitur enim malum in malum culpe et malum pene: ergo omnis pena a deo est.
Contra Aug. 83. q. q. 3. dicit quod deo auctore non sit homo deterior. Sed per aliquas penas sit homo deterior: sicut per penam excecationis et obdurationis: ergo non omnis pena est a deo.
¶ Item nullum peccatum est a deo. Sed aliqua peccata pene sunt praecedentium peccatorum. Ut superius ostensum est: ergo non omnis pena a deo est.
Respondeo culpa est inordinata lesio: sec pena sub ratione qua pena est lesio ordinata: possumus ergo loqui de pena secundum illud quod est: vel ratione ipsius ordinis. Si secundo modo sic: omnis pena a deo est: quia omnis ordo est a deo: vt per Aug. in praecedenti quaestione ostensum est. Si primo modo loquamur de pena: adhuc distinguendum est. Quia quaedam est pena que est peccatum: vt superius est ostensum: et talis a deo non est. Quedam est per se effectus peccati: vt est diminutio naturalis aptitudinis ad virtutem: et talis etiam pena a deo non est. Quedam est inclinatio et dispitio ad peccatum: vt pronitas in sensualitate ad inordinate concupiscendum: que etiam ex corruptione nature facta per peccatum primorum parentum orta est: et talis pronitas inquantum est ad deformitatem actus concupiscendi a deo non est: sicut nature deformitas actus concupiscendi. Sed inquantum est ad essentiam ipsius actus a deo est: sicut essentia illius actus. Quedam quae nec est peccatum: nec per se effectus peccati: nec dispotio ad peccatum: quamuis insit propter peccantum. Et huiusmodi penarum: quedam dicunt puram priuationem: sicut est carentia alicuius boni quam patitur homo propter peccatum: et talis pena non habet causam efficientem: sed deficientem. Unde a deo non est tanquam ab efficiente: sed permittente. Generatio enim et corruptio modo contrario se habent ad terminos suos. vnde sicut generationis terminus ad quem generatur: et terminus a quo per illam generationem non corrumpitur. Sic econtrario corruptionis terminus a quo corrumpitur: et terminus ad quem qui est carentia seu non entitas esse corrupti per illam corruptionem non generatur.
¶ Illi tamen qui dicunt quod corruptio boni est factio priuationis boni illius: dicunt priuationum dictarum modo vltimo quamlibet que non est defectus in actione: nec ex defectu in actio ne procedens: vt effectus per se in deum: sicut in causam efficientem reduci: cuiusmodi sunt priuationes que sunt in creatura per penalem corruptionem alicuius boni factam ab agente per fortitudinem actionis: de quarum numero est carentia debite proportionis calidi et frigidi in corpore humano corrupte per fortitudinem actionis exterioris calidi vel frigidi. Alie sunt pene que dicunt positionem: et omnis talis pena a deo est.
Ad primum in oppositum dicendum: quod illud verbum Aug. intelligendum est de pena sub ratione qua ordinata est: et non de ipsa secundum illud quod est.
¶ Ad tertium dicendum: quod non est simile de pena infernt et de multis aliis penis: quia ipsa positionem importat: et et ideo a deo: et si enim punitum non reducat ad ipsum: tamen a deo non elongat: nec disponit per se ad ampliorem elongationem: et dei iustitiam manifestat.