Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. peccatum est causa peccati id est dispotio inclinans ad aliud peccatum tam ratione auersionis quam ratione conuersionis. Sed ratione auersionis inquantum per ipsam remouetur: vel diminuitur diuinum auxilium prohibens peccatum disponit: vel inclinat peccantem ad quodlibet aliud peccatum: quia in illa remotione: vel diminutione prohibentis conmunicant omnia peccata secundum plus et minus. Raitione autem conuersionis secundum quam distinguuntur peccata non quodlibet inclinat ad quodlibet: sed peccatum vnius generis: disponit ad peccatum eiusdem generis: vt superbia ad superbiam: gula ad gulam: vel proximi generis: vt superbia ad inuidiam: gula ad luxuriam: per peccatum illico: vt peccat homo fit in homine illa corruptio: quamtamen sit deo auctore: quod non est intelligendum secundum id quod est: sed ratione ordinis ad demeritum: seu causam corruptionis illius. peccatum quod poenitentia non diluitur: mox suo pondere ad aliud trahit scilicet vehementer inclinando non cogendo: ipsa eadem que peccata sunt essentialiter: vt ita dicam esse penas id est punitiones: praecedentium peccatorum que iuste sunt et a deo: nec tamen inquantum peccata sunt a deo sunt. Hic notandum quod cum peccatum ratione sue deformitatis non dicat aliquam essentiam. Quia sicut dicit Auic. lib. 8. meta. ca. 6. malitia non habet essentiam: sed est vel priuatio substantie: vel priuatio vtilitatis dispositionis substantie: quod in praedicta littera accipiendum est essentialiter non secundum quod dicitur abessentia: sed secundum quod dicitur a priuatione quae est ipsi peccato loco essentie.
¶ Notandum etiam quod ipsa deformitas peccati sub alia ratione est culpa: et sub alia est pena: vnde sub vna ratione est a deo: hoc est ratio ne ipsius ordinis ad demeritum. sed sub ratione qua culpa est: a deo non est. Sunt necessitate facta improbanda. Hoc intelligitur de peccatis venialibus in communi: et quomodo hoc habeat veritatem inferius declarabitur. Execramus eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a deo praeceptum.
¶ Contra homini quantuncumque sit in actu peccati praeceptum est non peccare: et tamen quando est in actu peccausadi non potest non peccare: quia sicut dicit philosophus in li. Periher. omne quod est quando est necesse est esse.
¶ Respondeo textus littere intelligitur de impossibiti per se: non de impossibili per accidens. Adduntur quoque quosdam non tantum essentia: sed etiam genere bonos esse: vt reficere esurientem qui est actus de genere operum misicordie. Hic notandum quod actuum: Quidam habent solam bonitatem efficientis: vt leuare festucausa: Quidam bonitatem misericordie moralis: vt reficere pau¬ perem: Quidam bonitatem circumstantie informantis: vt dare elemosynam ex compassione et liberalitate: Quidam habent bonitatem finis et vere forme: vt dare elemosynam propter deum et ex charitate. Et quomodo hec in speciali intelligenda sint propono inferius declarare.
On this page