Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ Distin. XXXVII. SUnt alii et alii plurimi. Superius posuit magister opinionem illorum qui dicunt omnes malos actus inquantum actus sunt bonos esse et a deo. Hic ponit opinionem contrariam. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo pertractat illorum opinionem qui dicunt malos actus nullo modo bonos esse nec a deo nec inquantum sunt nec inquantum mali sunt.

¶ Secundo docet sanum intellectum cuiusdam in quo hec opinio et eius contraria concordant quod est deum non esse auctorem malorum ibi. Cum ergo in hoc. Prima in tres.

¶ Primo ponit predictam opinionem.

¶ Secundo respondet ad auctoritates que videbantur esse ad contrarie opinionis confirmationem. ibi. Illa vero Aug.

¶ Tertio secundum istos ponit prime opeinionis impugnationem. ibi. In hoc autem verbo.

¶ Media diuiditur in partes duas.

¶ Primo ponit auctoritatum que esse videtur pro contraria opinione responsionem.

¶ Secundo exr hoc elicit incidenter conclusionem. ibi. Ex quo colligitur.

¶ Illa pars que ibi incipit. In hoc autem verbo. Diuiditur in duas.

¶ Primo opinionis illorum qui dicunt omnes actus inquantum sunt bonos esse: et a deo ponit impugnationem.

¶ Secundo reuertitur ad ponendum illius eiusdem opinionis confirmationem. ibi. Sed super illum locum psal. CIrca hanc distin. queruntur quatuor.

¶ Primo de actione mala simpliciter.

¶ Secundo de ipsa inquantum est actio.

¶ Tertio de ipsa inquantum est mala.

¶ Quarto de operatione fortuita.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum