Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Opera diaboli quae vitia dicuntur actus sunt non res. Ad cuius intelligentiam notandum quod res potest accipi communiter: et sic comprehendit omne illud quod cadit in cognitione: et sic dicitur a reor reris. Alio modo proprie: et sic conuertitur cum ente. Tertio modo magis proprie: et sic tantum modo dicitur de ente per se: quod est substantia.

¶ Primo modo peccatum potest dici res ratione deformitatis.

¶ Secundo modo non potest dici res ratione deformitatis: sed ratione actus substrati.

¶ Tertio modo non potest dici res nec ratione actus substrati: nec tatione deformitatis. Quod natura non est deus non fecit.

¶ Ad cuius intelligentiam sciendum quod natura tripliciter potest accipi. Uno modo pro qualibet proprietate: que naturaliter inest. Secundo modo pro omni esse quod conseruat naturam. Tertio modo pro quolibet ente quodcumque sit illud: et hoc tertio modo accipitur natura in verbo proposito. Quid mirum si deus non dicitur esse actor eorum: inquantum nihil sunt. Uidetur enim efficaciter guerem. Cum enim peccatum aliquo modo habeat actorem et non secundum quod nihil est: oportet quod habeat secundum quod aliquid est. Si ergo deum non habet actorem: videtur quod a deo non sit inquantum actus est. Ad hoc potest responderi quod aliter deformitas peccati nihil est aliter illud quod nullo modo est: quia deformitas circa aliquid est: et alicuius boni priuatio est: et ideo potest habere actorem non efficientem sed deficientem: quod dici non potest de illo: quod simpliciter nihil est. Iniquitas ipsa non est substantia. Nota hic quod potest dici substantia. Uno modo ens per se stans naturaliter: et sic accipitur proprie. Alio modo accipitur communissime: et sic accipitur pro quolibet ente. et hoc modo accipiendo substantiam dicimus quod illud quod nulla substantia est nihil est: et vtroque modo verum est quod deformitas iniquitatis non est substantia. Penarum deus actor est. Contra nullius rei deus est actor: que non habeat exemplar in deo. Sed pena in deo exemplar non habet: quia nullius mali deus exemplar est. Hic respondetur quod pena sub ratio ne qua ordinata est: in deo exemplar habet: et sub hac ratione omnis pena a deo est. Pene etiam que non sunt pena et aliquam positionem dicunt: vt sunt actio rei ledentis: et passio rei lese in deo habent exemplar et a deo sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram