Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio. XXXVIII "Post predicta de voluntate" etc. Superius determinauit Magister de peccati quiditate. Hic determinat de his que concurrunt ad peccatum: que sunt voluntas intentio et finis. Et diuiditur in partes quatuor.

¶ Primo determinat Magister de comparatione voluntatis ad finem.

¶ Secundo de comparatione actus exterioris ad finem: dist. 40. ibi. Post hoc de actibus.

¶ Tertio de comparatione eorum ad subiectum dist. 41. ibi. Cumque intentio.

¶ Quarto comparat voluntatem ad exteriorem actum dist. 42. ibi. Cum autem voluntas.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quomodo in voluntate est bonitas vel malitia ex comparatione sui ad finem.

¶ Secundo inquirit: quare magis sunt ista in voluntate quam in aliis viribus anime dist. sequenti. ibi. Hic autem oritur. Prima in duas.

¶ Primo determinat de fine voluntatis

¶ Secundo de differentia voluntatis finis et intentionis. ibi. Solet autem queri. Prima in duas.

¶ Primo ostendit quid est finis omnis bone voluntatis.

¶ Secundo inquirit de vnitate illius finis. ibi. Sed queritur vtrum. Secunda in tres. Primo ostendit quod omnes voluntates habent vnum vltimum finem.

¶ Secundo mouet quandam contrarietatem. ibi. Ueruntamen.

¶ Tertio ponit illius contrarietatis apparentis remotionem ibi. Hoc autem sibi.

¶ Illa pars que ibi incipit. Solet est. Diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat differentiam inter voluntatem finem et intentionem.

¶ Secundo mouet quandam incidentem questionem: ibi. Sed queritur vtrum. CIrca hanc distinctio querendum est de tribus principaliter.

¶ Primo de comparatione actus voluntatis ad finem.

¶ Secundo de comparatione potentie voluntatis ad suum actum.

¶ Tertio de comparatione voluntatis ad intentionem.

PrevBack to TopNext