On this page
Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. finis bone voluntatis est beatitudo. Contra vnus est vltimus finis omnium creaturarum sed beatitudo non est finis communis creaturis irrationabilius.
¶ Respondeo quod finis vltimus dupliciter potest accipi scilicet pro ipsa re in qua inuenitur ratio summi boni: et sic deus est vltimus finis alium creaturarum. Alio modo pro adeptione vel consecutione perfecta illius boni per cognitionem et amorem: et sic finis vnus non est communis creaturis rationabilibus et irrationabilius: et sic beatitudo hominis est finis. Creature autem irrationales adipiscuntur vltimum finem qui deus est non consequendo beatitudinem que intelligentis et fruentis est propria. Sed inquantum porticipant aliquam similitudinem ipsius dei: inquantum sunt vel viuunt vel cognoscunt. Finis praecepti est charitas: hoc est expositum in quaestionibus. Charitas que deus est: de hoc quaesitum est primo libro di. 17. Neque hii tres sunt tres fines: sed vnus finis scilicet propter vnam summam bonitatem que intribus est. Recte sunt voluntates si bona est illa ad quam cuncte referuntur: expositio huius patet per dicta in prima quaestione huius dis. Ne duos fines nobis constituamus in diuersa tendentes intelligi voluit. Contra timor initialis respicit gloriam et penam.
¶ Respondeo non respicit vtrumque equaeprincipaliter. Sed gloriam respicit vt terminum ad quem tendit: et penam vt terminum a quo recedit. Finis voluntatis est delectatio bona vel mala ad quam quisque nititur peruenire. Contra finis bone voluntatis est eius coniunctio cum vltimo sine: que est per cognitionem et amorem: delectatioautem non est illa coniunctio: sed causata ex illa coniunctione
¶ Respondeo quod delectatio dicitur finis: quia est per se accidens ipsius finis inseparabile ab eo. Unde dicit philosophus 10. ethi. ca. 4. quod perficit operationem delectatio: vt superueniens quidam finis velut iuuenibus pulchritudo. Sciendum tamen quod predictum verbum magistri intelligendum est de delectatione in generali siue sit respectu boni honesti vel vtilis vel conuenientis secundum sensualitatem.