Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. affectus tuus operi tuo nomen imponit. hoc intelligendum est de nomine generali quo dicitur bonus: vel malus: et ibi debet accipi affectus pro intentione: et debet verbum referri ad actus quae possint bene et male fieri. Intentionem fides dirigit.

¶ Contra secundum Ber. I. libro de consideratione ca. 6 prudentia est mater virtutum: et ca. 7. dicit quod est virtutum medulla: ergo videtur quod prudentia sufficienter dirigit alias virtutes et ex consequenti nostram intentionem.

¶ Respondeo quod intentio nostra non est dirigenda in aliquid creatum sicut in vltimum finem et principalem: sed in deum qui principaliter finis est et vltimus. Et quia prudentia cum sit respectu obiecti creati: et quaecumque alia virtus directiua non habens obiectum increatum insufficienter ducunt nos iudei cognitionem: non possunt sufficienter dirigere nostram intentionem: et ideo ad eius directionem necessaria est fides: quae deum habet pro obiecto: et pro fine: per quamde deo habemus: ita sufficientem cognitionem pro statu vie: quod sufficienter potest dirigere nostram intentionem in ipsum per modum ostendentis: et charitas per modum inclinantis et mouentis. Uerba autem Ber. intelligimur de prudentia per comparationem ad alias tres virtutes cardinales. Quis dicat furemur diuitibus: vt habeamus quid demus pauperibus.

¶ Contra resecare superflua bonum est.

¶ Responsio verum est de proprio superfluo non de alieno nisi fiat per prouidentiam illius cui incumbit cura et sollicitudo prouidentie communis boni. Non omnis mala voluntas ex fine mala est: quia potest habere bonum finem: et tamen mala erit: quia mala sunt per que tendit in illum finem.

PrevBack to TopNext