Dist. XI CUmque intentio vt supradictum est etc.
Superius determinauit Magister
de comporitione voluntatis ad finem: et de comparatione actus
exterioris ad finem.
¶ Sed determinat de comporsitione
eorum ad subieantum. Et diuiditur in partes duas.
¶ Primo
mouet quaestionem de intentione et voluntate eorum qui fidem non habent.
¶ Secundo de comparatione peccati ad voluntatem scilicet vtrum omne peccatum
sit voluntarium. ibi. Post hec inuestigari. Prima in duas.
¶ Primo proponit quaestionem et ponit respensionem secundum vnam
opinionem.
¶ Secundo secundum aliam opiniouem veriorem. ibi. Alii vero. Prima
in duas.
¶ Primo ponit illam praedictam opinionem.
¶ Secundo
contra illam ponit obiectionem. ibi. Eis autem obiicitur. Illa
pars quae ibi incipit. Post hoc inuestigari oportet. Diuiditur in
duas.
¶ Primo inquit vtrum omne peccatum sit voluntarium.
¶
Secundo vtrum mala voluntas sit voluntarium peccatum ibi Si
autem omne peccatum.
¶ Prima in duas.
¶ Primo inquirit vtrum omne
peccatum sit voluntarium.
¶ Secundo vtrum omne peccatum respiciat
voluntatem tamquam subiectum. ibi. Illius etiam intelligentia. CIrca hanc dist. quaerendum est principaliter
de duobus.
¶ Primo
de intentione per comparationem ad meritum.
¶ Secundo
de voluntate per comparationem ad peccatum.