Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Fides intentionem dirigit. hoc expositum est in littera dis. praecedenti. Omnis infidelium vita peccatum est: hoc expositum est in 3a. q. dis. praesentis. Illa quae non voluntaria peccata non immerito dicuntur: quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur: non omni modo possunt sine voluntate committi.

¶ Ad cuius intelligentiam notandum: quod vno modo dicitur voluntarium quod est a voluntate nullo inclinante: nec exterius: nec interius: et sic peccatum lucifer fuit voluntarium. Alio modo quod est a voluntate aliquo suggerente exterius: sed nullo inclinante interius: et sic principium peccatum primi hominis fuit voluntarium.

¶ 3o modo quod a voluntate aliquo inclinante interius et exterius: et sic peccatum ex deliberatione perpetratum in statu nature lapse: aliquando est voluntarium.

¶ 4o modo quod est. a voluntate non mouente ad illud directe: sed mouente ad incompossibile: et sic hominem non ire ad mirtinum qui se inebriat est voluntarium.

¶ 5o modo quod est a voluntate imquantum refugit aliquod penale malum: quod timet: et sic peccatum quod homo facit vt vitet aliquam temporalem penam est voluntarium.

¶ 6o quod est a voluntate propter defectu cognitionis in ratione: et sic peccatum ex ignorantia est voluntarium.

¶ 7illud quod sequitur hominem par aliquid: quod voluntarie facit: et sic fatuitates quis faciunt ebrii: qui se voluntarie inebriauerunt: possunt dici aliquo modo voluntarie.

¶ 8o modo quod voluntas potuit prohibere et debuit et non pro¬ hibuit: dicitur voluntarium.

¶ 9o quod introductum est ab aliena voluntate: sicut a causa prima: et sic peccatum originale est voluntarium: nusquam nisi voluntate peccatum est: hoc in. 5. questione dist. presentis expositum est.

PrevBack to TopNext