Dist. XLII.
CUm autem voluntas etc. Superius
determinat Magister de comparatione
voluntatis ad finem: et de comparatione actus exterioris ad
finem: et de comparatione eorum ad subiectum.
¶ Hic
determinat de comparatione voluntatis ad exteriorem actum. Et
diuiditur in partes duas.
¶ Primo inquirit si malus
voluntatis actus interior et actus exterior sunt duo peccata vel vnum.
¶ Secundo vtrum malo actu interiori et exteriori transeunte
remaneat in homine peccatum ibi.
¶ Preterea quaeri solet.
¶ Prima
in duas.
¶ Primo mouet quaestionem: et de quaestione ponit
duplicenopinionem.
¶ Secundo principaliter prosequitur primam. ibi. Quibus alii
respondent. Et ista in tres: secundum tres solutiones ad tres instantias quas
ponebant aliqui contra primam opinionem. 2o ibi. Sed adhuc. 13o ibi.
Item adhuc. Pars illa quae ibi incipit.
¶ Preterea quaeri solet
Diuiditur in duas partes.
¶ Primo quaerit vtrum actu
interioriet exteriori transeunte aliquo modo remaneat peccatum: et respondet
ad quaestionem.
¶ Secundo incidenter ponit quandam reatus diuisionem
ibi Reatus autem. Illa pars quae ibi incipit. Modi autem peccatorum.
In qui determinat de modis peccandi: quae diuisa fuit contra partes
alias a dist. 34. remaneat indiuisa. Illa autem quae ibi incipit.
(Uariam quoque. In quae determinat de differentiis quae contra partes
alias a 34. dis. fuit diuisa. Diuiditur in partes duas.
¶ Primo
ponit quandam diuisionem peccatorum quasi secundum nomen.
¶ Secundo aliam
que magis est secundum rem. ibi.
¶ Preterea sciendum. Et ista in duas
¶ Primo determinat de peccatis capitalibus in generali.
¶ Secundo
determinat de peccato in spiritum saecntum in speciali dis. 43 ibi. Et
praeterea.
¶ Prima in duas.
¶ Primo ponit diuisionem. 7.
capitalium vitiorum.
¶ Secundo exequitur in speciali de superbia ibi. Ex
superbia tantum. Et ista secunda in duas.
¶ Primo ostendit quod
superbia radix est omnium malorum.
¶ Secundo contra hoc arguit et solum
argumentum. ibi. Huic autem videtur obuiare.
CIrca hanc distin. de quo principaliter est
quaerendum.
¶ Primo de
comparatione exterioris actus ad inordinatum actum
voluntatis interiorem.
¶ Secundo de peccato per compositionem.
ad obligationem ad penam.
¶ Tertio de peccato per comparationem
ad auersionem et conuersionem.
¶ 4o de peccatis quantum ad eorum
diuisionem et equalitatem.