Text List

Praeambulum

Praeambulum

Dist. XLIIII POst praedicta consideratione dignum occurrit etc. Superius determinauit Magister de origine peccati: et eius subiecto: et quiditate: et de his quae concurrunt ad peccatum: que sunt voluntas intentio et finis: et de modis peccandi: et de differentiis peccatorum. hic determinat de potentia peccandi. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo querit Magister vtrum potentia peccandi sit a deo.

¶ Secundo inquirit incidentaliter de potentia que in diabolo est. ibi HHic oritur quaestio

¶ Primo in tres.

¶ Primo proponit quaestionem.

¶ Secundo subiungit de quaestione quorudam falsam opinionem. ibi. Putant quidam.

¶ Tertio improbando illam falsam opinionem ponit veram raesponsionem. ibi. Sed pluribus sanctorum etc. Illa pars que ibi incipit. Hic oritur quaestio Diuiditur in tres.

¶ Primo proponit dubitationis rationem.

¶ Secundo subiungit responsionem. ibi. Sed sciendum.

¶ Tertio respsitosionis confirmationem. ibi. Unde Augustinus. I

CIrca hanc dis. quaerendum est principaliter de tribus.

¶ Primo de potentia peccandi.

¶ Secundo de potentia presidendi.

¶ Tertio de necessitate obediendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum