Articulus 1
Articulus 1
Quaestio 1
Utrum potentia peccandi sit aliqua potentia
¶ Quaestio I. PRimo ostendo quod potentia peccandi non sit aliqua potentia. Ansel. in lib. de libertate arbitrii: parum post principium dicit quod potestas peccandi: nec est libertas: nec pars libertatis. Sed si esset aliqua potentia non esset nisi libertas: vel pars libertatis: ergo non est aliqua potentia.
¶ Item in eodem libro parum post auctoritatem psallegatam: dicit Ansel. quod liberior est voluntas que a rectitudine declinare nequit: quam que illam potest deserere. Sed si potentia peccandi esset aliqua potentia per eam non esset voluntas minus libera: quia quanto voluntas est potentior: tanto est nobilior: ergo potentia peccandi: non est aliqua poten¬ tia.
¶ Item posse deficere corporaliter: vt posse mori: non est posse: ergo multo minus posse deficere spiritualiter: quod est posse peccare: non est posse: ergo nec potentia peccandi est potentia.
Contra Aug. I. libro retrac. ca. 8. voluntas est qua peccatur et ratione viuitur. Sed voluntas est aliqua potentia: ergo potentia peccandi est aliqua potentia.
¶ Item scire peccare est scire: et velle peccare est velle: ergo a simili posset pecca re est posse.
Respondeo potentia peccandi est potentia defectibilis: defectibilitas autem diminuit de ratione potentie. Unum ratione ipsius defectibilitatis: non est potentia: sed magis in potentia. Raitione vero essentie: cui praedicta defectibilitas est annexa potentia est.
¶ Argumenta ad partem primam procedunt de ratione ipsius defectibilita tis per quam ipsa in actu suo deficit: ipso defectu qui est deformitas actus peccati.
Ad primum in oppositum ad partem aliam: dicendum quod non est idem quaerere: vtrum voluntas sit potentia: et vtrum potentia peccandi sit potentia: quamuis voluntas sit ipsa potentia peccandi: quia in sign ficato voluntatis illa defectibilitas no includitur. Uoluntas enim beata est voluntas: non tamen dici potest quod in beato sit peccandi potentia: sed potentia peccandi nominat: et ipsam voluntatem: et eius defectibilitatem per quam potest in actualem eius defectum peccati: et ideo quamus ista non sit concedenda: potentia peccandi est potentia sine distinctione: tamen hoc est simpliciter concedenda: voluntas est potentia.
¶ Ad secundum dicendum: quod non est simile de scire: et velle peccare: et posse peccare: quia scire respicit suum obictum: quantum ad suum esse representatum intellectui: et quia priuatio boni debiti potest representari intellectui: per similitudinem illius boni: cuius est carentia. Ideo scire carentiam boni debiti est scire: omne etiam cognitum potest esse obisctum voluntatis. Et ideo nolle carentiam illam est vere nolle: et velle illam per accidens caliter enim non potest voluntas ipsum velle est velle: sed potentia respicit suum obicitum secundum esse reale: et quia deformitas peccati: nullum habet esse reale: ideo talem posse deformitatem non est posse: sed non posse.
Quaestio 2
Utrum potentia peccandi sit a deo
¶ Quaestio II. SEcundo queritur vtrum potentia peccandi sit a deo. Et videtur quod philosophus. 1. libro de somno et vigilia: cuius est potentia eius est actus: ergo a simili a quo est potentia ab illo est actus. Sed peccare non est a deo: ergo potentia peccandi non est a deo.
¶ Item Boe 2 li. Top. cuius vsus bonus est ipsum quoque bonum: et econuerso: sed vsus potentie peccandi non est bonus: quia ille vsus est peccare: ergo potentia peccandi non est bona ad quod sequitur quod non sit a deo.
¶ Item Deutero. 32 dei perfecta sunt opera: sed potentia peccandi non est perfecta potentia: quia vt superius habitum est nominat defectibilitatem que diminuit de ratione potentie: ergo potentia peccandi non est opus dei.
Contra philosophus. 4 Top. prauorum potestates sunt eligende: sed omne eligendum a deo est: ergo potentia faciendi prauum opus a deo est.
¶ Item Aug. in libro de natura boni: non multum ante medium dicit: quod nocendi potestas non est nisi a deo: sed potestas nocendi est potestas peccandi: ergo potestas peccandi non est nisi a deo.
Respondeo quod potentia peccandi non tantummodo nominat principium deformitatis actus peccati: sed etiam essentie actus substracti deformitati. Dico ergo quod inquantum est principium essentie actus: sic dicit aliquid positiuum et a deo est: et ideo essentia actus: ab ea principiata a deo est. Inquantum autem est principium deformitatis actus a deo non est: quia sicut dicit quandam defectibilitatem: que consequitur potentiam: eo ipso quod de nihilo est: vnde causam efficientem non habet et ideo ipsa deformitas: que est in actu per ipsam defectibilitatem potentie a deo non est: nec causam habet efficientem: sed deficientem.
¶ Argumenta ad primam partem procedunt de potentia peccandi ratione defectibilitatis per¬ quam est principium deformitatis in actu peccati: et sic verum est quod a deo non est.