Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Est peccatum ad mortem non pro eo dico vt quis oret: exponas sicut expositum est in quaestionibus: vel dicas quod non intendit dissuadere orare pro tali peccatore: sed insinuare quod talis indiget: vt aliquis homo perfectus oret pro eo: quia non est cuiuslibet orantis apud deum impetrare remissionem talis peccati. Sed hominis multum deuoteorantis. Credo tamen magis esse secundum intentionem apostoli responsionem positam in quaestionibus.
¶ Existimans suam malitiam diuine bonitatis magnitudinem excedere: non simpliciter quia hoc esset peccatum infidelitatis: sed quia existimat suam iniquitatem tantam esse: quod non sperat vnquam se ita digne posse penitere quod misericordia bonitatis diuine illam remittere iniquitatem quibus placet malitia propter se.
¶ Contra vt superius habitum est: nullus aliquid vult: nisi sub ratione boni: nulli ergo placet malitia. propter se.
¶ Ad hoc respondent aliqui quod et si malitia nulli placeat propter se formaliter: placet tamen aliquibus propter se finaliter.
¶ Sed contra hoc arguo: finis est principium obiectum voluntatis: ergo si malitia alicui voluntati placeret propter se finaliter: aliqua voluntas vellet aliquid sub ratione mali. Exponendum est ergo aliter verbum praedictum: dicendo quod ibi accipitur malitia pro sceleratissimo malo quod homini placet ex sola electione. Unde ponitur ibi abstractum pro concreto ad maiorem expressionem magnitudinis illius mali: quod eligit peccans in spiritum sanctum: quod tamen non eligit: nisi sub aliquali ratione boni. Tanta labes est illius peccati: vt deprecandi humilitatem subire non possit. Supple nisi cum difficultate magna valde: et cum speciali: et quasi priuilegiato adiutorio spiritus sancti. Dum in hac vita est: nec peccatum illius iudicare etc.
¶ Respondeo quod iudicare peccatum dupliciter potest intelligi. Uno modo pro iudicare peccatum: nunquam esse remittendum: et sic intelligitur verbum propositum: sic enim nullius debemus iudicare peccatum: dum est in hac vita peccator. Alio modo pro iudicare dictum: vel factum: esse peccatum: et si est tale dictum: vel factum: quod possit bene: vel male fieri debemus interpretari in partem meliorem: sed manifesta que non possunt bono animo fieri: possumus iudicare peccata. Unde extra de regu. iuris: Ea facta que dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est ex fructibus eorum cognoscentis eos de manifestis dictum est: que non possunt bono animo fieri: vt stuprum: blasphemia: furta: ebrietates: et similia: de quibus nobis permittitur iudicare: non omnis qui non penitet impenitens dici potest: quod est intelligendum secundum quod in poenitentia accipitur pro proposito non penitendi: secundum enim quod accipitur pro priuatione actus penitendi: omnis qui non penitet impenitens dici potest: peccatum in patrem idem intelligitur quod fit per infirmitatem.
On this page