Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram mala voluntas non a deo nobis est id est actus male voluntatis: inquantum malus est a deo non est sciendum est apostolum ibi loqui de seculari potestatem scilicet rege et principe: et huiusmodi quod bus non est resistendum: quod est intelligendum in his que spectant ad eorum potestatem de iure: quod patet per litte peo tam immediate sequentem: postquam enim dictum est: quibus non est resistendum: statim subiungitur: in his quibus deus iubet eis exhiberi scilicet in tributis et huiusmodi: ipsos humanarum rerum gradus auertere scilicet in obediendo.

¶ Sed contra hoc arguitur sic: glosa super illud Apoc. 2. et angelo pergami etc. dicit quod non audet arch episcopus super subditos episcopi manum imponere sine eo: ergo non semper magis est obediendum superiori.

¶ Respondeo archiepiscopus: quamuis sit episcopo superior: non tamen super episcopum: nec super eius subditos habet plenariam potestatem. Et ideo subditi episcopi magis tenentur obedire episcopo: quam archiepiscopo: nisi in aliquibus casibus: sed prelato superiori qui super subditos habet plenitudinem potestatis cuiusmodi est Papa semper magis obediendum est quam prelatio inferiori. Et quia deus super omnes habet potestatis plenitudinem. Ideo sibi principalissime obediendum est: et perseueranter: quia sicut scribitur Matth. 10. Qui perseuerauerit vsque in finem: hic saluus erit. Ad quam salutem per obedientie perseuerantiam: nos perducere dignetur et spiritualiter me dominus noster Iesus Cchristus qui cum patre et spiritu sancto viuit et regnat deus per omnia secula seculorum. Amen.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram