On this page
Praefatio
Praefatio
¶ Scriptum super tertium sententiarum Editum a fratre Ricardo de Mediauilla ordinis minorum doctore clarissimo. Praefatium.
"VEstitus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen eius verbum dei Et exercitus qui sunt in celo sequebantur eum in equis albis".
¶ Hec verba scripta sunt Apoc. 19. in quibus tangitur in similitudine huius tertii libri materia in generali. Per illam enim vestem: qua ille: cuius nomen vocabatur verbum dei vestitus apparuit in visione beato Ioan. representabatur natura humana vnita verbo dei. Per hoc etiam quod illa vestis apparebat aspersa sanguine: representabatur quod natura humana verbo dei vnita aspersa fuit sanguine proprio in passione. Unde glo. super illud verbum: veste aspersa sanguine dicit scilicet carne passa. Per celum repraesentabatur ecclesia secundum glo. per exercitus representabantur fideles in diuersis statibus militantis ecclesie: quasi in aciebus ordinati per virtutes ad dimicandum contra diabolum: qui fideles principem suum id est christum per virtutem fidei cognoscunt: per virtutem spei in ipso confidunt: per virtutem charitatis ipsum propter se et super omnia disigunt. Unde per istas virtutes theologicas debito modo sunt ad suum principem ordinati: et cum eo vniti. Per quatuor autem cardinales qualibet in seipso et ad proximum et contra aduersarium debito modo ordinantur: quia bene se dirigunt per prudentiam: quilibet in seipso moderatus est per temperantiam. Et recte se habens ad proximum per iustitiam. et perseueranter aduersariis resistit per fortitudinis constantiam. Unde glo. super illud verbum: et exercitus dicit id est fideles contra diabolum dimicantes: per hoc quod deum sequebantur: representabatur quod ipsum imitabantur: ipsius obseruando mandata: per equos representabantur corpora: quia sicut equus subiectus est sessori: et per ipsum regitur et frenatur: sic corpus debet esse subiectum anime: et per ipsam regi: et frenari. Per albedinem equorum representabatur munditia conuersationis honeste. Unde glo. super illud: in equis albis dicit id est in corporibus mundis: que ab illicitis refrenantur: et stimulo charitatis ad bona incitantur. Sic ergo patet quod per verbum praedictum significabatur quod illi cuius nomen vocabatur verbum dei vnita est humana natura: que aspersa fuit sanguine in passione: quem fideles in diuersis statibus ecclesie militantis in modum exercitus ordinati per virtutes imitantur per praeceptorum eius obseruantiam et honestam conuersationem: et sic in verbis propositis insinuantur nobis quatuor scilicet verbi dei incarnatio in hoc quod dicitur quod ille qui vocabatur verbum dei vestitus erat.
¶ Tertio fidelium in diuersis statibus ecclesie: quasi ad modum exercituum per virtutes ordinatio: cum dicitur. "Et exercitus qui sunt".
¶ Quarto ipsorum fidelium per obseruantiam mandatorum christi ipsum imitantium: clara et honesta conuersatio: cum dicitur. "Sequebantur eum in equis albis".
¶ De verbi dei incarnatione intelligitur illud verbum Ioan. I. "Uerbum caro factum est: et habitauit in nobis" per carnem intelligitur natura humana. Non enim assumpsit carnem tantum: sed naturam humanam que comprehendit corpus: et animam intellectiuam. Et hoc verbum incarnatum habitauit in nobis: quia in animabus iustorum habitat spiritualiter: et inter homines etiam conuersatus est corporaliter. Unde Bar. 3. "In terris visus est:et cum hominibus conuersatus est". De verbi dei: quantum ad naturam humanam passione per quam fuimus redempti potest exponi illud verbum psalmus. "Misit verbum suum: et sanauit eos: et eripuit eos de internitionibus eorum".
¶ De fidelium ad modum exercitus per virtutes ordinatione potest exponi illud verbum psalmi. "Uerbo domini celi firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum". er celos intelliguntur viri quantum ad conuersationem celestes: in quorum persona dicit Apost. ad philip. 3. "Nostra conuersatio in celis est".
¶ De ipsorum fidelium christum imitantium: in mandatorum eius obseruatione potest exponi illud verbum Eccl. I. "Fons sapientie verbum dei in excelsis: et ingressus illius mandata eterna" Glo. Fons sapientie origo omnis sapientie a dei verbo procedit: qui deus ex deo semper cum patre manet in celis: sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis: dedit mandata eterna salutis: in quo datur nobis intelligi quod ipsum imitando: per mandatorum suorum obseruationem ingrediemur vitam eternam. Unde Matth. 19. "Si vis ad vitam ingredi serua mandata": ad quam vitam nos perducere dignetur verbum incarnatum: quod cum patre et spiritu sancto viuit et regnat deus per omnia secula seculorum. Amen.