Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Et quatuor ange lis videntur esse attributa: et quamuis enumeret sex. Tamen tria illorum pertinent ad vnum: quia memoria: intelligentia et volluntas: sunt partes vmaginis. Differentem essentie tenuitatem: quia quamuis in nullo angelo sit quantitas mobilis: tamen vnus angelus est alio simplicior: quia in vno fortius vnum vel perfectius constituunt materia et forma quam in alio. Et secundum illos qui ponunt realem differentiam inter essentiam et esse minus differunt in vno angelo quam in alio. Et similiter potentia et essentia: et actus et potentia. Et minus est de possibilitate in vno quam in alio: et illi qui sunt possibiles: et in quibus ea que prenominata sunt: magis tendunt ad vnitatem sunt simpliciores: qui natura magis subtiles et sapientia. Amplius perspicaces creati sunt. Hi etiam maioribus muneribus gratiae prediti sunt. Non quia debetur de necessitate secundum nature exigentiam: sed quia inter angelos qui steterunt: illi qui nobiliora naturalia acceperant: efficacius se disposuerunt libera voluntate deo fortius adherendo: in ipsa facultate arbitri: differentia animaduertenda est: hoc inferius exponetur. cum queritur de liberi arbitrii ab exordio quo facta est: et perfecta est et beata est semper. Hec dicitur de angelica natura stante. Sed ibi deceir accipitur beatitudo pro priuatione omnis mali: que beatitudo fuit in omnibus angelis: ante auersionem illorum qui sunt auersi: non potuit creator optimus auctor mali esse loquemdo scilicet de malo culpe: quia potest esse auctor mali pene: sed non decebat quod in angelis precederet culpa. Sapientia fructus est pietatis: non accipiuntur hoc sapientia et pietas secundum quod numerantur inter septem dona: quia sapientia donum est nobilius pietate. Sed accipitur hic pietas pro bono merito: ratione cuius datur aliquando futurorum aliquorum supernaturalis praecognitio: que hic vocatur sapientia. Erat in eis naturalis cognitio triplex: quam sciebant quod facti erant: et hoc sciebant per essentiam suam. Quia per eam se ipsos perfecte cognoscebant. Loquendo de perfecta cognitione naturali. Et a quo facti erant: hoc cognoscebant per cognitionem sue proprie essentie: cognoscendo in effectu causam. vel per aliquam similitudinem expressam non perfecte representantem factorem. Et cum quo facti erant: hoc cognoscebant per concreatam similitudinem.
On this page