Text List

Praeambulum

Praeambulum

Post hec videndum est etc. Superius ostendit magister quales angeli creati sunt quantum ad conditiones naturales: et etiam quantum ad conditiones non naturales que sunt supernaturalis bonitas et malitia: quarum vna est supra naturam: alia contra naturam. Hic ostendit magister quales creati sunt quantum ad conditiones non naturales que sunt felicitas et miseria.

¶ Et diuiditur pars ista in partes duas.

¶ Primo determinat quaestionem vtrum angeli fuerunt creati beati vel miseri.

¶ Secundo determinat quaestionem vtrum creati fuerunt perfecti vel imperfecti. ibi Ad hoc autem quod quaerebatur.

¶ Prima in tres: quia in argumentatione implicat questionem de prescientia casus vel beatitudinis.

¶ Ideo primo respondet ad vtramque. Ad alteram tamen partem sub dubio: propter quedam verba Augu. de prescientia beatitudinis bonorum.

¶ Secundo determinat veritatem. intellectum Aug. aperiens. ibi. Sed hoc magis.

¶ Tertio concludit veritate totius quaestionis. ibi. ex predictis.

CIrca hanc distinctionem quaeruntur quituor.

¶ Primo vtrum angeli acceperunt a sua conditione: sui et dei: differentem scientiam.

¶ Secundo quales creati sunt quantum ad gloriam et gratiam.

¶ Tertio quales creati sunt quantum ad sue conuersionis vel auersionis prescientiam.

¶ Quarto quales creati sunt quantum ad cognitionem matutinam et vespertinam.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum