Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram nec in beatitudine: nec in miseria creati sunt. Loquendo de beatitudine que consistit in clara dei visione: et perfecta fruitione: et tentionis securitate. Sed fuerunt creati in natura recte instituta: et in quadam delectatione: ex hoc quod cognouerunt se esse viuere: et intelligere: et naturaliter se et deum amauerunt. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt: quia sui euentus ignari fuerunt. idest peccati et supplicii futuri: quod non est sic intelligendum quod si presciuissent suum peccatum et supplicium futurum minus miseri fuissent. Sed quia vera beatitudo non potest esse cum ignorantia nunquam future damnationis. Unde Glosilmus est sic: quia fuerunt ignari supplicii futuri et peccati id est quia non fuerut certi se nunquam habituros supplicium et peccatum.
On this page